# Historia anatomica 506.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 506.1 to 506.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/506.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/506.1

plurimi, quos pulmo perpetuo motu permiscet humori, vnde albedo. Dum Hippocrates libello De corde, pulmonem frigidum astruit, confert pulmonum temperiem ad cordis temperamentum: & sanè pulmo cordi frigidus est, vt aër aestiuus. Libello De alimento, dum pulmonem contrarium corpori alimentum trahere scribit, de aëre inspirato loquitur, non de sanguine, atque ita calidum pulmonem affirmat, est enim contraria aëris & sanguinis motio, cum aër, qui spiritus est, alimentum per corporis ambitum in pulmones & cor trahatur; sanguis vero ab hepate velut ex penu interiore in extremos corporis artus. Galenus hanc alimenti contrarietatem refert ad pulmonis constitutionem & vasorum in eo formam. Nam reliquae partes sanguine crasso aluntur, pulmo solus tenuissimo in dextro cordis sinu elaborato. Reliquae partes venam habent simplici tunica constantem & arteriam crassissima. Solus pulmo venam habuit crassissimam & arteriam tenuissimam. Contraria ergo sunt pulmonis & reliquarum partium vasa, dissimile etiam alimentum. Galeni liber De Anatome viuorum, germanus non est, sed falso adscriptus. Statuatur ergo in actiuis qualitatibus calidus pulmo. De passiuis eadem est controuersia. Quòd siccus sit, ita demonstratur. Excauatus est intus pulmo nec concidunt vnquam eius foramina, quod duritiem & siccitatem testatur: praeterea bilioso alitur sanguine teste Galeno 4. De vsu partium: at biliosus sanguis siccus est. Tertiò, pulmo apud Hippocratem focus est sitis; duplicem enim statuit sitis focum; alterum in ventriculo, alterum in pulmonibus: de quibus extat solenne illud edictum in Epidemiis, sitim sedant & arcent, frigidam aquam bibere, frigidam auram ducere. At sitis appetitus est frigidi & humidi. Galenus contrà, quem nos tanquam ducem sectamur, pulmonem humidum esse vult, capite 3. lib. 2. De temper. Ipsum, inquit, cerebri pulmonisque proprium corpus humiditate proximum est adipi: & cap. vltimo lib. I. De temperam. minus humida quam adeps, est pulmonum caro Auctoritas ratione confirmatur, vt durities siccitatem, ita mollities humiditatem testatur: at mollis est pulmonum substantia & laxa; quod indicat tactus, & Galeni auctoritas 4. De vsu part. Caro, inquit, lienis quamuis mollis & laxa sit, à pulmonis tamen carne magno interuallo relinquitur, mollissima enim ea est, laxissima & leuissima. Auicenna Fen prima I, doctr. 4. c. de complex.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
