# Historia anatomica 506.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 506.5 to 506.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/506.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/506.5

membrorum, pulmonem mollem non esse vult naturâ suâ, sed ex euentu, quod perpetuo humore à cerebro decumbente inebrietur & madeat, propterea non mollem, sed madentem mauult appellare. Verùm si ex madefactione tantùm pulmo mollis esset, exhausto & exsiccato humido rigante, tandem aliquando durus euaderet: at durus nunquam euadit, nisi igne torreatur. Est igitur non ex euentu modò, sed etiam natura suam humidus pulmo, & tanto hepate humidior, quanto mollior. Quae de siccitate obiiciunt aduersarij, leuissima sunt. Nam & cerebrum suos habet sinus, qui etiam in grauissimis motibus, vt sternutamento & epilepsia, non concidunt: vt ergo in ventriculorum extremis durius est cerebrum, vnde eam partem callosum corpus vocant Anatomici, ita durior aliquantulum est pulmo qua parte vasa amplectitur. Bilioso sanguine pulmonem ali dixit aliquando Galenus, sed per biliosum tenuissimum intelligit in dextro cordis sinu elaboratum, quem siccum esse nemo dixerit, sed humidissimum; humido quippe aëreo redundantem. Quòd autem flauus sit ille sanguis, non bilis, sed spiritus permistionem arguit. Focus est sitis pulmo si incanduerit; quia & cordis & vicinarum partium humidum omne exhaurit, sed si κατὰ qvo sy se habeat, sitim non excitat. De pulmonum motu.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
