# Historia anatomica 508-2

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAEST. XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/508-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/508-2

QVAEST. XXV. ENTRICVLVM cibi potionisque receptaculum esse, toties ab Hippocrate, Galeno & Medicis omnibus est decantatum, vt qui id non credat, committat piaculum. Ridiculum est igitur quaerere an aliae sint viae solidioribus cibis, aliae liquidioribus alimentis dicatae; vnicus tenim & idem canalis est, per quem cibi & potus in ventriculum ingeruntur, oesophagum vocant. Sed an portio quaedam potus per asperam arteriam in pulmones aliquando feratur, perquirere non est extra Medicam & Philosophicam contemplationem. Primus Hippocrates dubitandi occesionem multis praebuit: nunc enim potum in pulmonem ferri affirmat, nunc pernegat. Nos quaestionem hanc in vtramque partem primùm agitabimus; deinde ex Galeni decreto dissentientes Hippocratis locos conciliabimus. Hippocrates libello περὶ καρδίης, ferri in pulmones portionem quandam potus, apertissimis verbis docet, quae hîc transcribere placuit. Homo, inquit, maximam partem in ventrem bibit: gula enim siue stomachus, velut infundibulum, potus copiam & quaecunque volumus excipit. Bibit autem & in guttur ac arteriam minus verò & quantum latere possit per rimam illapsum; operculum enim exactum epiglottis, ne permiserit quidem aliquid amplioris potus penetrare. Signum autem huius rei hoc est, si quis aquam coeruleo colore tinctam sitienti valde bibendam dederit, praesertim sui (hoc enim pecus nec curiosum est, nec munditiei deditum) deinde dum adhuc bibit, nouacula eius laryngem secuerit, colore eo infectum guttur reperiet. Nequaquam igitur fides nostra suspecta esse debet de potu, quòd homini in guttur & pulmonem feratur. Eodem libello pericardij aquam ex potu per asperam arteriam in pulmones deerrante generari scribit. Galenus 2. De simpl. medic facult. potus portionem per asperam arteriam in pulmones ferri non negat: & libris Methodi, iubet ad vlceris, quod asperam arteriam infestat, curationem, vt supinus quàm diutissimè medicamenta in ore teneat, & omnes qui illic sunt musculos remittat; ita enim sensim aliquid in arteriam influet: cùm enim, inquit, sanus est homo, potionis aliquid in pulmones deerrat. Cauendum tamen est, tam in aduersa quàm secunda valetudine ne copiosius in laryngem influat, quia tussim excitaret; quod ante Galenum docuerat Hippocrates libro citato. Potest haec opinio rationibus stabiliri, ex ipsa Anatome & quotidianis obseruationibus petitis. Epiglottis, quam laryngis operculum vocant Anatomici, semper hiat, vt aëri & vaporibus fumidis aditum praebeat, neque vnquam deprimitur aditumque intercludit, nisi alimenii pondere deprimatur (nam quos aperiendae & claudendae epiglottidi musculos somniarunt quidam in homine non agnoscimus) cur ergo si folo pondere deprimitur epiglottis, exiguus vini, aquae aut liquidioris alimenti haustus lingulam non grauans per rimas & latera laryngis in pulmonum bronchia non influet, & ab his aut in pericardium, aut in cor, aut in arterias? Praeterea in arteriis, vt docuimus libro 6. Seunda ratis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
