# Historia anatomica 508

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/508
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/508

totius habitus & panniculi neruosi in rigore, thoracis in tussi. Quinetiam inuiti plerumque tussimus, nec liberum semper est nobis tussim cohibere. Vtrosque conciliabis, si dixeris tussim, vt & respirationem, mixtam esse actionem ex animali & naturali. Motus animalis est, quia musculorum opera perficitur: caussa autem impellens & mouens, naturalis est; non enim fit tussis sine expultricis conatu. Vtrum verò tussis naturalis sit affectus, an praeter naturam, quaeri solet. Galenus 2. De symptomat. caussis, sternutamentum, tussim, singultum, oscitationem opera vult esse naturae: & 5. De locis affectis, tussim, sternutamentum, singultum, naturales affectus vocat. Contrarium tamen sentire videtur libro De tremore & palpitatione, vbi deprauatorum motuum quatuor statuit genera, concussiuum, conuulsiuum, tremulum & palpitantem Inter concussiuos tussim, singultum, & sternutamentum numerat: at deprauatus omnis motus praeter naturam est. Conciliabitur Galenus, si dixeris tussim ratione facultatis naturalem esse affectum: illius enim motus principium est natura, id est, facultas expultrix; ratione autem caussae morbificae, praeter naturam. Ita saepe docet Galenus motus omnes concussiuos fieri partim à facultate, partim à caussa morbifica, sed illius caussae naturam esse potentem. An potus in pulmones feratur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
