Latin
509.1 to 509.4
André Du Laurens, Historia anatomica 509.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
plus seri quàm in venis continetur: portio ergo liquidioris alimenti per pulmones in coro arterias deriuatur, &ab iis per emulgentes in renes: non enim video cur emulgentes arterię tam insignes constructae sint, nisi expurgationi etiam inseruiant. Accedit ad haec, quòd in thoTertia. racis &pulmonum affectibus solent Medici omnes eclegmata, syrupos, tabellas praescribere, quae per arteriam asperam ad pulmones feruntur &sputum prouocant. Obseruauimus sępe thoraQuarta ce vulnerato incredibilem seri &puris copiam per vulnus effluxisse: solius pulmonis hoc excrementum esse nequit, quia tanta non est eiusdem moles. Verisimile est itaque aliquam potus portionem in pulmonem influere. Hoc veteres ferè omnes Philosophi voluerunt, vnico excepto Aristotele: dum veteres dico, Platonem intelligo, Philistonem, Locrum, Dioxippum Hippocraticum, Plutarchum. Quòd si in florentissima Graecorum Poëtarum vireta diuertere lubeat, multa ad huius sententiae illustrationem colligemus. Extat Alcaei distichon inter Anacreontis Odas. Τέγιε πνεύμονας οἵνῳ τὸ γὰρ ὥστρον περιτέλλεται· Α δʼ ὥρα χαλεπὰ, πάντα δὲ διψῷ ὑπὸ καύματος. Id est, irriga pulmones vino; nam caniculae astrum exoritur; hora difficilis qua cuncta sitiunt prae ardoris ęstu. Erastothenes idem sentit, Καὶ βαθὲν ἀκράτῳ πνεύμονα τεγτομενος. Homerus de Cyclope eadem loquitur; &vt narrat Eupolis, πίνειν ὁ Προταγόρας ἐκέλευεν, ἔνα πρὸ τοῦ κινὸς πλεύμον ἐκλυρὸν φέροι, id est, potare Protagoras iubebat, vt ante aduentum caniculae pulmonem madidum haberet. Contrariam tamen videtur tueri sententiam Hippocrates libro 4. De morbis, quo loco multis rationi Contraria opinio ex Hippot. bus, iisque validissimis, eos conuellit, qui potum in pulmones ferri asseuerabant. Rationes Hippocraticae hae sunt: Pulmo cauus est &omni ex parte fistulosus, organum spirabile &Ratio I. vocale. Si itaque potus in pulmonem influeret, expletus pulmo nec spiritum continere, nec vocem edere posset. Hoc experimur quotidie in asthmate &pulmonum obstructionibus: grauior enim reditus pulmo thoraci mouenti non obsequitur: hinc dispnoea, ortopnoea &ώπνοια saepissime. Praeterea, si potus in pulmonem ferretur, solidiores cibi in ventriculum Secunda, ingesti redderentur sicci, nec facilè coquerentur. Tertiò, medicamenta purgantia nec superTertia. nè nec infernè deiicerentur: at solent cathartica omnia per vomitum &deiectiones alui Quarta, purgare.