# Historia anatomica 509.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 509.5 to 509.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/509.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/509.5

Quartò, purgantia pulmonem roderent, quia acria sunt; pulmo enim rarus est mollis, & leui de caussa à pituitae decubitu vlceratur. Postremò, si in asperam arteriam & Quinta, pulmones descenderet potus, tussim excitaret; quia si tantillum pituitae in laryngem decumbat, statim molesta oboritur tussis: haec & alia permulta in medium profert Hippocrates, quae priori sententiae aduersari omnino videntur. Nos vtramque opinionem facilè conciliaConciliatur vtraque opibimus, si quae à Galeno sunt prodita libro 8. De placitis Hippocratis & Platonis, hîc pro nio ex Galent, coronide subtexamus. Si, inquit, potum omnem in pulmonem ferri existimat Plato, meritò accusandus est; quippe qui apertissimam rem ignoret: si verò portionem aliquam potus per asperam arteriam in pulmonem deerrare arbitratur, probabile quidpiam dicit. Hippocratis autem argumenta soluit Galenus eodem loco, adhibita hac distinctione: Si multa potio ἀθρόως, id est, confertim in pulmones influat, vt spirationis vias occupet, tussim excitabit, vocem intercipiet & difficilem spirationem pariet: quod si sensim per latera arterię aspere in pulmonem feratur, nec tussim, nec vilum irritationis sensum excitabit. Haec Hippocratis est Sst Collum thoracis gratia constructum. Celli partes externae. Anterior colli pars. Colli pars pasterior. Laterales partes. Colli partes internae. Arteria asperae. Nomina. διανοια. libello enim περὶ καρδίης, portionem tantùm potus ferri putat: at lib. De morbis eos refellit, qui vniuersum potum in pulmones influere contendebant. Quòd si solidioris alimenti tantillulum in asperam arteriam feratur, periculum imminet suffocationis. Sic Anacreon Poëta acino vuae passae suffocatus, & Fabius Senator poto in lactis haustu pilo strangulatus fertur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
