Latin
511.1 to 511.3
André Du Laurens, Historia anatomica 511.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nos cum Galeno &Anatomicis omnibus arteriam hanc ob asperitatem &duritiem τραχεῖαν, id est, asperam nuncupabimus. Lactantius spiritalem fistulam dicit. Haec igitur fistulae ac tubi instar, aërem in pulmones deducit, fumidosque vapores ab eodem pulmone excipit, vnde organum spirabile ac vocale dicitur. Tota eius structura ex cartilaginibus, membranis, venulis, arteriolis ac ner Structura. uis constituitur. Cartilagines annuli figuram exprimunt, sed circulum integrum non perficiunt, vnde σιγμοειδεις dicuntur: in quo singularem Naturę prouidentiam liceat admirari. Cartilago namque ad vocem edendam aptissimum est inCur cartilaginea. strumentum, quia mediam inter durum &molle naturam obtinet: molliora prę imbecillitate aërem ipsum remissius percutiunt, duriora facilè ipsum euertunt. Itaque ratione vocis totam arteriam cartilagineam esse decebat; sed quia ad inspirationem exspirationemque nunc contrahi, nunc dilatari oportuerat, nunc longiorem, nunc breuiorem fieri, totum arterię corpus cartilagineum constructum non est, sed interiectae sunt inter annulos membranae, in brutis quidem omnino exangues, in homine (quod nemo adhuc obseruauit) musculosae, vt videantur Obseruatis nostra. cartilaginum spatia opplere musculi perexigui, sese in modum X. intersecantes, non secus ac intercostales. Cur autem cartilagines hae anteriore tantùm parte sitae sint, Cur cartilagines circulum non autem circulum perficiant, qua parte oesophagum tangunt, rationem affert non perficiant, Galenus triplicem: prima, ne ab arteriae duritie laederetur oesophagus mollis: seratio triplex. cunda, vt arteria haec anteriore parte irruentibus extrinsecus iniuriis minus foret obnoxia: tertia ad ciborum deglutitionem. Dura enim saepe, aspera &intrita deuoramus, quę transglutire non possemus, nisi arteria oesophago cederet; non cederet autem si tota esset cartilaginea. Obiicies laryngis corpus totum esse cartilagineum, oesophago tamen non esse impedimento. Sed vide quàm sit dispar ratio. Nam in deglutitione deorsum trahitur oesophagus, larynx verò sursum recurrit, itaque earum partium situs mutatur, vt oesophagi quidem initium ad asperam sit arteriam, larynx verò sursum ad fauces recurrat.