# Historia anatomica 512.1-3

André Du Laurens, Historia anatomica, 512.1 to 512.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/512.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/512.1

CAPVT XV. RTERIAE asperae caput operculumve larynx dicitur. Corpus est cartilagineum, variis musculis ad vocis modulationem, neruis etiam, venis arteriisque miro artificio fabrefactum. Cartilagineum quidem confectum est, tum quia organum est spirandi, (debet itaque ingredienti & egredienti aëri semper patere) tum quia vocis est instrumentum; at quod sonat laeue, id est, politum & solidum esse oportet, quia vox aëris est percussio; non frangitur autem aër, nisi ad solidum, durum & laeue. Tribus constat cartilaginibus aut potius (si verum amamus) quatuor, quae ita connectuntur, vt earum operâ dilatari & constringi, claudi & aperiri facilè possit. Primam latissimam & maximam θυροειδὴ vocant, id est, scutalem & scutiformem, quòd referat scutum quadratum; anticam etiam dicunt, quòd anteriori tantùm parte sit sita. Foris est gibba, intus caua; haec gemina interdum est, praesertim mulieribus, quibus non ita vt viris antrorsum prominet. Secunda veteribus innominata, recentioribus κρικοειδὴς, id est, annularis dicitur, quòd similis sit Turcarum annulo, quem dextro imponunt pollici dum sagittas iaculantur. Haec ima & antica parte angustior, posteriore latior est, annuli palam referens; basis est reliquarum, & cùm tota sit circularis, apertam seruat fistulam impeditque ne in laryngis motibus reliquae, quae sunt semicirculares comprimantur. Tertiam ἀρυταινοειδὴ vocant, quòd vasis figuram referat, quo abluendis manibus aquam effundimus, aut vasculi oleacei os imitetur; id enim denotat ἀρύταινα, postica etiam dici potest, quòd posteriore parte sit sita. Eius partes membranarum & vinculorum operâ connectuntur, & simul iunctę eam efformant rimam, quae voci modulandae accommodata est, & propriè γλωττις dicitur. Haec vocem acutam & grauem praecipuè facit, adiuta tamen epiglottide arytęnoidem magis minusve claudente. Errat porrò Columbus dum cartilagines has in ossium adscribit numerum; nam licet in senibus quibusdam appareant osseae, reliquo vitae tempore sunt cartilagineae; hęc cartilaginum est descriptio, ex quibus duae tantùm mouentur ad vocis modulationem; sola annularis seu innominata manet immobilis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
