# Historia anatomica 512.4-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 512.4 to 512.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/512.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/512.4

Motui huic dicati sunt quamplures musculi, nos quatuordecim tantùm agnoscimus, quorum alij sunt communes, alij proprij, communes appello qui ab aliis partibus quàm à larynge oriuntur; proprios verò qui à larynge orti, in eandem inseruntur. Horum operâ dilatatur, constringitur, clauditur, aperitur larynx. Horum porrò motuum ratio sic se habet. Communes musculi quatuor tantùm sunt. Priores duo bronchij dicuntur, quia per latera arteriae asperae feruntur. Oriuntur à superiore & interiore sterni parte & per arteriae bronchia ascendentes, in partem inferiorem eius cartilaginis quae scutum refert inseruntur; hi laryngem deorsum trahunt & dum infernas tyroidis partes constringunt, supernas dilatant. Duo alij superioribus oppositi à lateribus ossis hyoidis enati fibris rectis in infernam tyroides partem inseruntur, eam sursum trahunt, & dum supernas laryngis partes constringunt infernas amplificant. Addunt ferè omnes qui de re Anatomica scripserunt communes alios duos, quos ab oesophago nasci putant, & in latera tyroides inseri; sed ego oesophagi potius quàm laryngis musculos esse credo, eosque deglutitionis inseruire, quia oesophagum omni ex parte cingunt & amplexantur. Proprij laryngis musculi decem sunt exigui admodum omnes, quinque vtraque parte. Primus ab anteriore cartilaginis innominatę parte ortus, obliquè & fibris obliquis ad anticam & infernam tyroidem fertur; quam dum constringit superiorem laryngis partem dilatat.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
