Latin
CAPVT XV
André Du Laurens, Historia anatomica 513
Unproofread scanNot analysed yet
Alter latior &longior à posteriore cartilaginis annularis parte ortus, rectà ascendens, in arytęnoidem desinit, &glottida aperire creditur. Tertius ab antica &interna innominata obliquè in arytęnoidem fertur, posticas glottidis partes dilatat &anticas constringit. Quartus ab interiore tyroide obliquè in arytęnoidem inseritur, contrariam tertio actionem edens. Postremus omnium minimus, à media arytęnoide in latera arytenoides inseritur &aperit fistulam. In hos musRecurrentis culos recurrentis nerui ramuli quamplures disseminantur. Qua in re singulare nerui ramuli Naturae artificium mirari debemus; quia enim ferè omnes laryngis musculi aut ab infernis partibus, aut à media basi tyroides oriebantur; neruus autem, aut in caput, aut in ventrem inserendus erat, non ad finem; oportuit neruos ab infernis Cur recurrunt nerus. partibus venire; non à spinali medulla, quia neruorum ab ea prodeuntium exortus obliquus est; ergo à cerebro, quos ideò reflecti oportuit instar ductarij funis qui per trochlearum orbiculos traiicitur, vt sicciores essent &validiores. SparVasa. guntur etiam venarum &arteriarum quamplures riui à iugularibus &carotidibus. Ad latera autem laryngis glandulae adsunt, quae humore suo subditas illas Laryngis glandulae. partes irrigant. De epiglottide &glottide.