# Historia anatomica 513-2

André Du Laurens, Historia anatomica, CAPVT XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/513-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/513-2

CAPVT XVI. PREMAM laryngis partem occludit corpus cartilagineum, od Gręci ἐπιλωττίδα, Hippocrates κλήτθρον vocat, Latini Epiglottidis nomina. ngis operculum, opertorium cannae pulmonis, minorem linguam linius vocat vt & Celsus, Gaza ligulam, quia linguae formam refert. Licet verius epiglotris dicatur, quia laryngis rimae inEcumbit, quam γλωττίδα Galenus appellat. Est enim γλωττῆς Glotis quid. rimula ex duobus arytęnoides processibus efformata, ligulae similis, quam ex arundinum laminis inuicem compactis tibiis accommodari videmus; haec ad vocis modulaGlottidis vsus tionem miruminmodum confert, & Galeno pręcipuum creditur vocis instrumentum. Inter ligulam & epiglottida sinus apparent membranosi à veteribus Sinus inter glottidem & non descripti, qui aëris sunt conceptacula: epiglottis ergo glottidi incumbens, epiglottidem. hederae folium exprimit, ex lata & ampliore basi in mucronem non valde acutum sensim desinens. Basis in superiore & interiore tyroides cartilaginis regione Epiglettidis descriptio. visitur; mucro ad palatum vergit. Cartilagineum porrò debuit esse hoc operculum, non osseum nec membraneum, vt celerrimè deprimi, dum cibi & potus Epiglettis cur in ventriculum illabuntur, & statim erigi ad aëris inspirationem possit; mollia, cartilaginea. vt carnosa & membranosa facilè quidem concidunt, sed semel depressa difficilè attolluntur; ossea semper erepta manent; cartilago vtrumque praestat commodè. Sunt huius cartilaginis vsus duo; alter vt laryngem operiat, ne in epulando ci Epiglottidis vius duplex. bi & potus in arteriam & pulmones ferantur; alter vt aërem à pulmonibus vi & impetu pulsum percutiat ad vocis modulationem. Cartilago haec inspirantibus nobis & exspirantibus semper hiat, neque vnquam spontè deprimitur, vt voluerunt quidam, sed solo alimenti pondere; non tamen ita exquisitè obseratur in deglutitione, quin portiuncula quaedam potus per rimam in arteriam asperam deerret. Oesophagi nemina. Sitiis. Figura. Oesophagi compositio. Membranae duae propriae. Tertia communis. Venae. Nerui. Glandulae. Oesophagi musculi duo. Deglutitio actio mista ex naturali & animali. Connexis. Liber nonus De oesophago.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
