# Historia anatomica 513

André Du Laurens, Historia anatomica, CAPVT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/513
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/513

Alter latior & longior à posteriore cartilaginis annularis parte ortus, rectà ascendens, in arytęnoidem desinit, & glottida aperire creditur. Tertius ab antica & interna innominata obliquè in arytęnoidem fertur, posticas glottidis partes dilatat & anticas constringit. Quartus ab interiore tyroide obliquè in arytęnoidem inseritur, contrariam tertio actionem edens. Postremus omnium minimus, à media arytęnoide in latera arytenoides inseritur & aperit fistulam. In hos musRecurrentis culos recurrentis nerui ramuli quamplures disseminantur. Qua in re singulare nerui ramuli Naturae artificium mirari debemus; quia enim ferè omnes laryngis musculi aut ab infernis partibus, aut à media basi tyroides oriebantur; neruus autem, aut in caput, aut in ventrem inserendus erat, non ad finem; oportuit neruos ab infernis Cur recurrunt nerus. partibus venire; non à spinali medulla, quia neruorum ab ea prodeuntium exortus obliquus est; ergo à cerebro, quos ideò reflecti oportuit instar ductarij funis qui per trochlearum orbiculos traiicitur, vt sicciores essent & validiores. SparVasa. guntur etiam venarum & arteriarum quamplures riui à iugularibus & carotidibus. Ad latera autem laryngis glandulae adsunt, quae humore suo subditas illas Laryngis glandulae. partes irrigant. De epiglottide & glottide.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
