Latin
CAPVT XVII
André Du Laurens, Historia anatomica 515
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVII. ITOGATOΣ Graecis, Latinis gula, Arabibus meri, Lactantio cibaria fistula: στόμαχος interdum, stomachus dici consuequit. Sic Tullius secundo De natura Deor. stomachum ad linguae radices haerentem facit; &Celsus eum faucibus subesse cibumque recipere scribit. Est ergo oesophagus velut syringa &ductus à faucibus ad ventriculum pertingens, quò cibi &potus primùm ag itatione &motibus linguae depulsi &quasi detrusi, in ventriculum illabuntur. Fertur oesophagus recta deorsum, arteriae asperae subtensus ad quintam vsque thoracis vertebram, vbi paululum ad dextram inclinat, vt aortae cedat, mox arteriae superstratus obliquè ad laeuam vergit, ratione hepatis, ibi diaphragma permeans ad ventriculi os definit. Huius figura rotunda est, oblonga &satis capax, instar intestini cuiusdam praerubri. Rotunda quidem, ad robur &capacitatem; oblonga, quia distabant fauces à ventriculo. Capax, ne indigesta alimenta in eo diutius morarentur &respirationem impedirent. Tota eius compositio ex membranis duabus propriis, venis, arteriis &neruis constituitur. Membranarum, altera externa est, altera interna; externa tota ferè est carnosa villisque constat circularibus &transuersis, quorum ope &alimenta trudit in ventriculum &è ventriculo noxia pellit per vomitum. Has autem contrarias actiones edit eadem membrana eorundem villorum ministerio diuersa ratione; nam si villorum circularium contractionem ab ore ordiatur membrana, deglutitioni seruiet. Si à ventriculi orificio, vomitui; interna membrana crassior &neruosior linguae, ori &palato communis, rectas habet fibras, per quas alimentum trahit. Has duas extrinsecus obducit tertia membrana à ligamentis vertebrarum pronata. Venas habet oesophagus complures à caua, &ramulos quosdam à coronaria ventriculi, necnon arterias ab aortae descendentis riuis. Neruos accipit à sexta coniugatione insignes, stomachicos dictos. Glandulae etiam in medio ipsius ductu puluinaris instar appositae sunt; tum ne facilè in alterutrum latus voluatur, tum vt stomachum ad siccioris esculenti, velut per lubrica transitum expeditiorem perenni rore perfundant. Musculos habet duos, qui à lateribus cartilaginis scutiformis orti, in mediam illius partem linea alba discretam, inseruntur. Hi oesophagum omnino amplexantur Et deglutitioni inseruiunt; vt deglutitio actio sit mista ex naturali &animali. Non enim oportebat primum cibi ingressum &postremum excrementorum exitum esse perpetuum, sed ex animalis arbitrio pendentem. Connectitur oesophagus ori &ventriculo, per corporis continuitatem, arteriae asperae, dorso &vicinis partibus, fibrarum, membranarum &vasorum interiectu. Atque hae sunt omnes colli anteriores particulae. Posteriores sunt septem vertebrae &musculi caput collumque extendentes; vertebras in osteologia libro secundo; musculos libro quinto descripsimus. De deglutitione an sit animalis vel naturalis actio; &cur solida plerumque deglutimus, liquida verò non ita facilè.