# Historia anatomica 515.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 515.1 to 515.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/515.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/515.1

QVAESTIO XXVI. SEGLVTITIONEM, oesophagi seu gulae actionem esse omnibus exploratum est. Sed an ab anima fiat, an à natura certatur. AnaDeglutitionem à natura tura fieri volunt quidam, quòd nulli musculi ab Anatomicis descrifieri. & bantur oesophagum amplexantes; quòd villi circulares & transuersi Rationes. externam oesophagi tunicam cingant, quorum ope & alimenta trudit in ventriculum, & è ventriculo noxia pellit per vomitum: quòd denique in vehementi fame sursum feratur ventriculus & cibum ab ore rapiat, ut scribit Galenus tertio De facultatibus naturalibus, adeò vt trahente ventriculo & contractis supernè deorsum circularibus gulae villis fiat deglutitio. Alij animalem Deglutitionem animalem esse. omnino actionem esse volunt, quia deuoramus cibos cùm volumus, & si laedatur imaginatio, aut animalis facultas appetens, vix deglutire possumus. Sic rei ingratae vt pilularum & catharticorum difficilis est deglutitio, licet organa libera sint. Nos mistam esse actionem crediDeglutitio mus ex animali & naturali. Naturalis quidem est, quia expulsione fit: & attractione, quae mista est actio. Quomodo nanutrici famulantur; expulsio à villis fit circularibus, qui externam oesophagi tunicam amturalis est. plexantur, quorum ministerio contrarias edit actiones. Nam si villorum circularium contractionem ab ore ordiatur membrana, deglutitioni seruiet, si à ventriculi orificio infernè sursum, vomitui. Est ergo in deglutitione quid naturale; est etiam quid animale. Nam quia Quomodo animalis, & curhomo animal erat politicum, ad contemplationem & actionem natum; non oportebat primum cibi ingressum & postremum excrementorum exitum esse perpetuum, vt in plantis, sed ex eius arbitrio pendentem. Vt ergo ad finem recti intestini musculos apposuit natura viam intercludentes, ne inuoluntaria fieret faecum excretio: ita in ore & faucibus musculos deglutitioni dicatos locauit, qui à Fallopio eleganter describuntur, & eorum meminerat Auicenna. Oesophagi autem musculos nemo adhuc descripsit. Ego ex illis sex communibus, qui Deglutitioni dicati muslaryngem mouere dicuntur, duos posteriores oesophago non laryngi inseruire puto. Nec cum culi. Anatomicis censeo ab oesophago oriri & in latera tyroidis inseri, sed potius à lateribus tyroidis ortum ducere & oesophagum omnino amplecti, ac in mediam illius partem linea alba discretam inseri. Quia verò in hanc de natura deglutitionis mentionem incidimus, hoc vnum Cur aliquando liquida perquisitione dignum est, cur liquida plerumque deuoramus non ita facilè vt solida. Obser difficiliùs deuauimus enim in multis, solida licet corpulentiora faciliùs deglutiri, liquida autem & potuuoramus.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
