# Historia anatomica 520-2

André Du Laurens, Historia anatomica, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/520-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/520-2

CAPVT IIII. N harum partium descriptione nihil est peculiare, nisi quòd cuticula hîc crassior est, cutis verò non ita exquisitè sensu pollet, vt in thorace & imo ventre; quia in caeteris partibus membranę hęret neruosae, hîc verò musculosae; vnde fit vt in capite moueatur cutis προαιρετικῶς, id est, sponte nostra, cùm alibi planè sit imniobilis. Sed & adipe etiam distribuitur, nisi circa occiput, tum quia exigua vasa per eam feruntur, tum ne motui esset impedimento. De partibus continentibus propriis, ac primùm de pericranio. CAPVT ARTES continentes propriae, sunt pericranium & meninges duę. Pericranium membrana est, densa & solida; quae, quoniam cranij os extrinsecus tegit, peculiari nomine περικράνιον, communiori περιόστιον dicitur: non enim hîc duas membranas diuersas statuo, pericranium scilicet & periostium, vt plerique solent. Decepit eos fortasse pericranij crassities, quae hîc necessaria fuit ad ossis nobilissimi tutelam. Nasci dicitur pericranium à crassa meninge, quae villis compluribus cranij suturis adhaerescens, indeque foras elapsa ita extenditur, vt exteriorem hanc membranam conficiat. Pericranij ergo interuentu dura meninx cranio suspenditur. In pericranio illud dignum obseruatione, quod à paucis animaduersum est, illud cranium vniuersum velare, nisi qua parte temporalis musculus ortum ducit: fertur enim supra musculum crotaphitam vsque ad ossa iugalia. Haec pericranij portio musculum tegens plerisque imposuit, qui duos musculi huius tendines describunt, internum & externum.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
