Latin
CAPVT
André Du Laurens, Historia anatomica 523
Unproofread scanNot analysed yet
Tenui autem membranae connectitur venarum intermedio, quarum opera firmatur cerebrum. Est membrana hęc foraminibus multis peruia, quibus cerebri neruos, arterias, venas, in fundibulum &dorsalem medullam transmittat. Reduplicatur in capitis vertice, cerebrique dextram partem à sinistra seiungit, non tamen ad basim vsque pertingit, sed ad dimidium cerebri tantùm. Haec duplicatio similis est falci, qua segetes demeti solent, vnde &falx dici solet. Posteriore verò parte quadruplicatur, cerebrumque à cerebello non penitus, sed magna sui parte dirimit. Inter has durae meningis διπλόας, seu duplicaturas, conspicui sunt sinus quatuor, qui tanquam riui &vasorum vicarij, sanguinem quoquouersum in cerebri substantiam effundunt. Hîc deceptus fortasse Pelops vasa omnia à capite ortum ducere existimauit. In sinus hos, iugulares internae ingrediuntur. Cùm enim amplissimum esset cerebrum, nec maiores venarum trunci illud ipsum pertingere possent, hos riuos veluti aquae ductus construxit Natura, in quos venae copiosissimum sanguinem ad cerebri nutritionem &animalium spirituum generationem effunderent. Ex his sinibus priores duo laterales sunt, eorumque exortus ad basim est iuxta magnum occipitis foramen; quo loci iugularibus internis ingressus patet; desinunt autem ad suturę lambdoidis principium, vbi coeunt ambo. Ex horum σαυδρομῇ, siue coalitu tertius nascitur sinus, qui per sagittalis suturae longitudinem excurrens, ad narium ossa fertur. Ab hoc venulae quamplurimae hinc inde per tenuem membranam dispersae vagantur. Herophilus λὴνὸν appellauit, quod ab eo tanquam torculari &cisterna, sanguis è iugularibus vasis corriuatus, in vniuersum cerebri corpus exprimatur: sunt qui malint sinuum quatuor concursum torcular appellare. Tertius hic sinus ad frontis extrema protenditur, qua ratione ab Hippocrate dictum puto libro περὶ τῶν ἐν κεφαλῇ ῥωμάτων, inter caluariae partes solam frontem si percutiatur, inflammationi expositam esse; quia sola frons continetur, non continet. Fit autem inflammatio, quando pars quae continet, exonerat se in eam quae continetur: contineri frontem indicat situs inferior &vasorum ferè omnium eò desinentium productio. Quartus sinus omnium breuissimus, inter cerebrum &cerebellum delatus, clunibus cerebri finitur. Mirabilis ergo est horum sinuum vsus &venarum ab illis ceu à iugi fonte manantium diuaricatio. In caeteris enim corporis partibus adeò propinquae sunt arteriis venae, vt &mutuò sese tangant &vena arteriam habeat perpetuò comitem: at in cerebro &eius membranis venarum &arteriarum dissimilis est distributio, venarum enim orificia deorsum spectant, arteriarum sursum, quia vene cerebrum irrigant laudabili succo, arteriae spiritum continent qui ob tenuitatem ascendit facilè. Vt autem venae orificia haberent deorsum, debuerunt priùs ascendere, non per externam cutim, non per ossa, non per interiorem cerebri medullam; ergo per durę meningis duplicaturas. Vsus durae membranae multiplex est; primus, vt cerebrum &spinalem medullam tegat, atque ita ab extrinsecus irruentibus iniuriis tueatur: secundus, vt cerebrum in dextrum &laeuum, in anticum &posticum dirimat: tertius, vt omnes caluariam nutrientes venas excipiat, &cerebro ac tenui membranae instar lagenae sit, ex qua partes hae sanguine ad necessarios vsus prolectent. De tenui meninge.