# Historia anatomica 523-2

André Du Laurens, Historia anatomica, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/523-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/523-2

CAPVT VIII. ETRACTA desectaque crassiore membrana, conspicua est ipia mater, λεπτὴ μήνιγξ, ob tenuitatem & mollitiem dicta. Tenuis autem constructa est; tum, vt in omnes cerebri sinus sese llinsinuet; tum, ne grauitate & pondere cerebro sit molesta; tum Adenique vt vasa per vniuersum cerebri corpus deducat: qua ratione χρροειδὴς, id est, secundina vocatur. Haec proprium est & immediatum cerebri velamen, non exteriorem modò eius superficiem tegens; sed in penitiores eius recessus peruadens. Fertur enim ad ventriculos vsque, non à supernis partibus, vt existimat vulgus, sed ab infernis; ascendit quippe qua parte peluis est, & cum ea feruntur arteriolę ex carotidibus & ceruicalibus per latera sphoenoides. In harum membranarum situ quis singularem Naturae prouidentiam non admirabitur: Vt enim Deus ille, rerum opifex, ignem tenuissimum, leuissimum, rarissimum, maximeque perspicuum à terra densissima, crassissima, grauissima, opacissima aëris spatio & aquarum diuortio diuisit; ita diuini operis imitatrix & aemula natura, durissimam caluam à cerebro mollissimo, geminae membranae interiectu separauit. Quàm tristis semper & querula homini vita foret, si molle duro collideretur: ADNOTATIO. N hac continentium partium historia, nihil occurrit controuersum, quod non fuerit à nobis libro secundo explicatum. Nam quae de capitis situ & RAE vsu contra Galenum afferri solent, ita conciliabuntur, si dixeris caput in perfectis animalibus solius cerebri gratiâ constructum esse, situm autem Geditissimum occupasse propter oculos, & ad reliquorum sensuum commoditatem. De motu capitis obscurissima est quaestio, quam in osteologia exposuimus, vbi Galenum à recentiorum calumniis vindicauimus. De pilorum generatione, an sint animati & nutriantur, nihil à nobis dictum; trita enim sunt haec & omnibus nota. In durae meningis historia quaedam obuersantur, sed satis leuia. Putat Columbus duas esse meninges duras, quia duplex sit. Ego membranas omnes, etiam piam, duplices esse volo: non tamen propterea duae erunt pleurae, duo peritonaei, &c. sic cornea oculi tunica in quatuor aut quinque laminas secari solet, nemo tamen quinque corneas esse dicet. De sinibus durae membranae certant Anatomici, an inter illas membranae duplicaturas venae ferantur, an sint tantum canales, & aquaeductus sanguinem vndique excipientes. Existimant quidam per eos sinus venas excurrere, nec sanguinem extra vasa contineri: propria autem sanguinis conceptacula venae sunt, extra quas sanguis aut concrescit, aut putrescit; quia locus locati est conseruatio. Ego in interiore eorum sinuum cauitate venas nunquam obseruaui, sanguinem tamen tanquam in vase & conceptaculo, in illis contineri neque computrescere puto. De cerebri praestantia, situ, figura, magnitudine, substantia, temperie, motu, sensu & vsu.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
