# Historia anatomica 525.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 525.1 to 525.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/525.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/525.1

Nos veterum dictiones retineamus; & Gracè ἐγκέφαλον, Latinè cerebrum appellemus; hoc nomine, quicquid in cranij cauitate continetur, & à meningibus circundatur, designantes. Situm est cerebrum in editissimo loco, tanquam arce ac domicilio omnium tutissimo, & vt irruentibus extrinsecus iniuriis minus foret obnoxium, ossibus vndiquaque quasi propriis sepimentis hoc obuallauit Natura. Decebat enim foetus eam partem, quę rationis particeps atque animae sedes erat futura, & in sublime attolli, & solido tecto, ne laederetur, muniri. Situm hunc obtinuit propter oculos, qui cùm essent velut speculatores, supremum postulabant locum. Figura cerebri continentis capitis figuram refert, & omni ex parte cranij interioris effigiem concinnè exprimit. Orbiculari figura tornatum est cerebrum, tum vt capacius, tum vt nocumentis minus occurset; adde quòd diuinissimo membro, perfectissima debetur figura: est tamen quadamtenus oblongum, verticibus geminis extumescens: & vtrinque ad latera compressum. Eius magnitudo ingens est, & homini quàm caeteris animalibus, amplior moles, vt vnicum hominis cerebrum duobus boum cerebris grandius sit. Id autem ob animalium functionum varietatem & perfectionem factum est. Sentiunt quidem bruta, sed eorum sensus appetitus tantùm gratiâ est comparatus, vt vitam corpusque tueantur, & quae nocitura videntur, fugiant. Hominis sensus multò sunt perfectiores: non enim ad noxij fugam tantùm aut vtilis prosequutionem, sed ad rerum diffe rentias dignoscendas sunt comparati, vt docet Philosophus I. Metaphys. Accedit principum facultatum, quae maxima spirituum indigent copia, varietas: at multus non nisi à copioso sanguine gigni potest spiritus, copiosus autem sanguis pusillo corpore non concluditur. Substantia cerebri mollis est, alba & medullaris, ex purissima seminis & spirituum portione fabricata, sibi tamen propria, qualem in reliquo corpore nullam reperias. Non enim medullae, quae in ossium cauernis continetur, similis est; quia nec igne liquatur, nec per inedias aut febriles ardores minuitur; nec in calua continetur, vt cranium nutriat, quin potius nutritur cranium, vt medullam hanc contineat. Fluxilis est, inquit Galenus I. De motu muscul.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
