Latin
525.5 to 525.6
André Du Laurens, Historia anatomica 525.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
ossium medulla, &pinguedini similis, nec tunicis tegitur, nec arteriis &venis intertexta est, nec ipsi vlla cum musculis aut neruis intercedit communio, vt medullae cerebrali. Minimum haec habet το λιπαρου, πλεστοντ τοῦ κολλώδεος, id est, minimum habet pinguis, multum autem glutinosi, libel lo περὶ ἀρχόν. Hanc cerebri substantiam glandulosam appellauit Hippocrates libello De glandulis. ἔκελον, inquit, ἀδενὶ ἐγκέφαλος, λευκος γὰρ καὶ ψαφαρὸς: simile cerebrum est glandulae, quia album &friabile: &eadem commoda praestat capiti. Insidet namque cucurbitulae instar, &inferiorum partium exspirationes sorbet, quarum exhalationi nisi dehiscens calua pateret, assiduis haustibus cerebrum inebriaretur; majus tamen est cerebrum quàm reliquę glandulae. Substan tia haec cerebri mollis est, tum vt facilior idolorum fiat impressio, tum vt flexiles magis sint nerui, tum ne pondere &duritie nimium grauet. Alba est autem cerebri medulla, &ratione materiae, quia spermatica, &ratione finis, vt spiritus aniVuu Temperies. Cerebrum c frigidam. Vsus cerebri. Motus cerebri. Sensus. Quid cerebrum. Cerebri diuisio. Anterior pars. Posterior. Anterioris cerebri diuisis. Cur diuisum cerebrum. males limpidissimi essent, non obscuri &tenebricosi, quales sunt melancholicorum. Ex molli hac &medullari substantia collige temperamentum frigidum &humidum: vnde summus Dictator libello περὶ ἀρχῶν, cerebrum appellat, μηβόπολιν τοῦ ψυχροῦ, καὶ τοῦ κολλώδεος, sedem frigidi &glutinosi.