# Historia anatomica 526

André Du Laurens, Historia anatomica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/526
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/526

Oportuit autem frigido & humido elemento cerebrum excedere, ne membrum perpetuae cogitationi dicatum accenderetur, neve animales spiritus omnium tenuissimi tam citò vanescerent. In calidissimo cerebro motus essent furibundi ac temerarij, & sensationes delirae, quales sunt phreniticorum. Adde quòd nec placidus vnquam somnus, qui animalium facultatum est quies, conciliaretur; nec limpidissimi vnquam essent spiritus, cùm calidi proprium sit omnia perturbare. Cerebri vsum vnicum agnouit Aristoteles, refrigerationem cordis; sed non ea ratione constructum esse docet Galenus 8. De vsu partium, quinimò potius ad internorum sensuum & principum facultatum functiones edendas, & ad spiritus animalis generationem. Si enim glaciei instar ad solam cordis refrigerationem formatum est, quid tanto artificio sinuum, plexuum, neruorum & camerati corporis opus fuit: Mouetur cerebrum non animali & voluntario motu, non violento, sed naturali, eoque tum proprio & peculiari ad animalis spiritus generationem, temperationem, expurgationem; tum alieno, arteriarum quippe. Nunc enim sponte sua distenditur, nunc contrahitur; in diastole trahit ex mirabili plexu spiritum, & è naribus aërem; in systole interiores sinus coarctat & animalem spiritum è superioribus ventriculis in tertium quartumque tum in sensuum organa profundit. Sentit cerebrum ἐνεργητικῶς, non παθητικως, id est, sensuum quidem omnium auctor est, ipsum tamen sensu nullo pollet, quia communis sensus est sedes, & de omni sensu iudicat; organum autem omne decet esse ἄποιον. Vt ergo non videt cerebrum, nec audit, ita nec tactus sensilia sentit. De singulis cerebri partibus. CAP. X. VEMADMODVM diuinissimum hoc membrum diuersarum functionum motricum, sensificarum & principum opifex est; ita partium diuersi generis structura mirabiliter est efformatum. Singularum porrò cerebri partium historiam Galenus 8. & 9. De vsu partium, necnon Vesalius septimo suae Anatomiae libro multis capitibus descripserunt, sed satis confusè. Nos cerebri omnes particulas, quales inter secandum intuenti occurrunt, ordine exquisito delineabimus. Totum igitur illud corpus, quod caluaria continetur, vnico nomine cerebrum à nobis appellatur. Eius autem duas statuimus partes, anteriorem & posteriorem: anterior, propter magnitudinem, totius nomen retinet, & propriè ἐγκέφαλον, dicitur cerebrum: posteriorem Graeci παρεγκεφαλίδα, Eralistratus ἐπεγκρανίδα, alij ἔγχρανον, Latini cerebellum dixêre. Vtrumque cerebrum distinguit crassioris membranae duplicatura, non quidem omni ex parte, sed superiore tantùm: nam inferiore & media cerebellum cerebro est continuum. Cerebrum anterius rursum in dextram & sinistram partem proprio diaphragmate discretum est, ab ea quippe durę meningis portione, quam ob figuram vulgus falcem messoriam vocat. Id autem ad faciliorem motum, leuitatem & nutritionem interioris medullae factum puto. Nolim tamen existimes (quod somniarunt quidam) à summo ad imum diuisum esse cerebrum; nam qua parte apparet, callosum corpus & in basi continuum omnino est sibi, nec sibi tantùm, sed etiam rachitidi, & per hanc cerebello.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
