# Historia anatomica 528.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 528.5 to 528.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/528.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/528.5

Alter tertij ventriculi ductus priore amplior ad quartum sinum dirigitur, estque via à tertio ad quartum sinum, in qua exiguae sese offerunt particulae; primumque glandula turbinatae figurae & nuci pineae non dissimilis, quam κωνοειδὴ & κωναριον vocant. Haec venis & arteriis in cerebrum fusis, reliquarum glandium instar pro firmamento esse creditur, vt liber pateat spiritui animali è tertio in quartum ventriculum aditus. Conario à tergo vtrinque contigua sunt corpuscula quaedam rotunda & duriuscula, quae γλούτια, seu nates, à forma vocantur, sub quibus testes apparent ἔρχεις & δίδυμοι dicti. Horum vsus est, vt canalem tertij ventriculi in quartum efforment, saluumque (vt aiunt) conductum spiritui animali praebeant. Quartus tandem occurrit sinus cerebello & spinali medullae communis, omnium minimus & solidissimus. Hic primùm amplior sensim arctatur, donec in acumen desinat, ad instar calami scriptorij, vnde calamum appellauit Herophilus, processus autem illi vermiformes, Graecis ἐπιφύσεις σκωληκοειδεῖς non sunt cerebri, sed cerebelli portiunculę inter meatum à tertio in quartum sinum apertum seruantes. Errant ergo qui tenuem putant esse membranam corrugatam, quam in cerebri dilatatione necesse fuit extendi & in contractione plicari.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
