Latin
FINIS LIBRI PRIMI
André Du Laurens, Historia anatomica 53
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SEOVNDVS, IN QVO OSSIUM OMNIVM HISTORIA ACCVRATE DESCRIBITVR, &quae in ea occurrunt controuersa, explicantur. HISTORIA ANATOMICA. Cur ab ossibus inchoandum. CAPVT I. VONIAM ex Philosophorum decretis, simplex, composito &natura &doctrina prius est: methodi nostrae ratio suo quasi iure postulare videtur, vt à simplicium partium descriptione, opus hoc Anatomicum inchoemus. Vniuersam autem earum naturam, quae multis difficultatum inuolucris est implicita, libris quatuor, breui &dilucida oratione, explicare institui. Primus erit de ossibus. Secundus de cartilaginibus, vinculis ossa nectentibus, membranis ossa &cęteras partes inuestientibus, &villis. Tertius περὶ ἀγγείων, de vasis, venis scilicet, arteriis &neruis. Quartus περὶ σαρκῶν, de carnibus, tum viscerum, tum glandularum, tum musculorum, quos σάρκας, id est, carnes, absolutè vocat Hippocrates, quia praecipua earum pars caro est. Cur autem ab ossibus historiae contextum aggrediar, haec vnica me mouet ratio, quod, vt mirus annotauit Hippocrates, τῷ σωματι στασιν καὶ ὀρθότητα, καὶ εἶδος παρέχονται, toti corpori stabilitatem, rectitudinem &formam exhibeant. sunt enim velut pali quidam, quibus caeterae partes affiguntur &saepè finguntur, his omnia adnascuntur, haec fulcri modo vniuersam corporis molem sustentant. Denique ex corum figura &magnitudine, reliquarum partium figura &magnitudo aestimari debet, adde quòd musculorum exortus, insertiones, venarum ductus, arteriarum diuortia, &neruorum diremptus, intelligere non possumus, ossium particulis ignoratis; propterea solebant veteres in Alexandrina schola rudioribus primum cadauera resiccata proponere, deinde integra corpora. Vniuersam porrò ossium syntaxim compagemque ἐκ κεφαλῆς εἰς πόδας, veteres Gręci σκελετὸν ἀπὸ τοῦ σκελεῖν appellarunt, quasi resiccatum &aridum cadauer diceres: σκέλλω enim idem est quòd sicco, &qui de ossibus disseruerunt, libros suos περὶ σκελετοῦ inscripsere, alij περὶ ὀστεολογίας, alij περὶ ὀστῶν. Ossis definitio, eiusdemque elegans explicatio. CAP. II. SSA definit Galenus, animantis partes durissimas, siccissimas, maximeque terrestres: sed exquisita non est, nec philosophica haec definitio, in tyronum &rudiorum tantum gratiam scripta: nos paulò accuratiùs ossa definiemus. Os, pars est similaris, omnium siccissima &ex seminis crassamento terreo, pinguique, à vi formatrice, per calofrigidissima, ris vim genita, ad totius stabilimen, rectitudinem &figuram. Definitio haec quia &E, IN De Ossibus. formalem, materialem, efficientem &finalem ossium causam designat, verè Explicatis definitionis. est οὐσιώδης essentialis, dici debet.