# Historia anatomica 536-2

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/536-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/536-2

QVAESTIO IIII. vnquam in re Anatomica summus ille Naturae genius & princeps Peripateticorum Aristoteles absurda protulit, sanè quae de cerebri vsu cripsit cap. 7. lib. 2. De partibus animalium, absurdissima omnibus videbuntur. Cerebrum vult refrigerandi cordis gratia tantùm constructum, Qquòd exangue sit, & sine venis, quod homini cerebrum ideò sit maximum, Qquia cor calidissimum. Hunc Galenus 8. De vsu partium, his ferè rationibus conuellit. Cum cerebrum actu quouis ambiente, aëre etiam aestiuo calidius sit, quomodo refrigerabit cor? an non ab aëris inspiratu, qui copiosissimus hauritur, temperabitur potius? Si dicant Peripatetici, non sufficere aërem externum refrigerando cordi, sed requiri aliquod viscus internum: Hoc eis obtrudam, cerebrum longissimo interuallo à corde dissitum esse & ossibus caluariae vndique obuallatum: debuisset mehercule aut in therace locari cerebrum, aut saltem interiecta ceruice oblongiore non distingui. Calcanea, inquit Galenus, maiorem vim habent refrigerandi cor: illis namque refrigeratis & madentibus, statim vniuerso corpori frigus communicatur, quod in cerebro refrigerato non contingit. Praeterea cerebrum incalescet potius à corde, quàm cor à cerebro refrigerari queat, quia exspirant continuò à corde & praecordiis vapores calidissimi, qui natura sua leuissimi in sublime attolluntur. Accedit ratio validissima, quae Aristotelis & Peripateticorum dogmata euertit funditus. Si cerebrum refrigerandi cordis gratia tantùm constructum est, quid opus tam mirabili structura? quorsum cauitates quatuor, corpus cameratum, prolexus arteriarum labyrinthaei, conarium, gloutia, epiphysis scolicoides, spinalis medulla, neruorum propagines? Postremo, leo calidissimum animal, cerebri ampliorem molem haberet quàm homo, & maribus calidioribus cerebrum perpetuò amplius esset, quàm foeminis. Quae cùm sensui & rationi aduersentur omnino, non est cunctandum profiteri, cerebrum ad nobiliores & diuiniores vsus creatum, quàm ad cordis refrigerationem. Est autem constructum cerebri corpus ad functiones animales, sensificas, motrices, principes edendas, & tot sinibus excauatur, tot plexibus intertextum est ad spiritus animalis generationem, cuius praeparatio in superioribus fit ventriculis, elaboratio maior in medio, perfectio in posteriori: nerui autem organa sunt animalem spiritum & motricem ac sensificam facultatem deferentia.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
