# Historia anatomica 537-3

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/537-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/537-3

QVAESTIO V. VPLEX hîc ποόβλημα excutiendum. Primum, cur sauciata aut inflammatione obsessa dextra capitis parte saepe contingit conuelli sinistras corporis partes. Alterum, cur percussa, aut obstructa alterutra cerebri parte, interdum fit vt resoluatur corpus è diuerso partis affectae. Vtriusque dissolutio difficiles explicatus habet. Solent enim omnium ferè partium affectus κατʼ τὴν communicari, non ἀνάπαλιν; quia dextra dextris Affectus partiuum è directo sinistra sinistris sunt ὁμόφιλα. Sic liene affecto dolet sinistra capitis pars, vt inflammato solent commuhepate, dextra; & sectione 2. libri 6. Epidem. è directo laterum dolor, hypochondriorum nicari. tensio, lienis tumor, eruptio è naribus. De conuulsione primùm dicam quid sentio, mox de paralysi. Conuelli oppositas partes primus omnium docuit Hippocrates libro De vulneribus Conuelli oppocapitis. Oppositas autem intelligit nunc solius capitis, nunc totius corporis: solius capitis, dunsitas partes docetur Hipscribit, venas quae per tempora excurrunt secandas non esse, quia periculum est conuulsionis BOB dextrae quidem partis, si sinistra secetur & contrà Conuulsionis autem, quę reliquas corporis thoritate. partes prehendit, meminit eodem libro. Si (inquit) purulentum os fuerit, pustulę in lingua assurgunt, percussus cum delirio moritur, & conuulsio plerosque corripit in altera corporis parte. Si quidem dextra capitis pars sauciata fuerit, conuulsio sinistram corporis partem occupat, & contra. Libro quinto Epidemion. Puella Omilea Historiae mulaestate media conuulsionem experta est partium sinistrarum, cùm in dextris esset pertusio, au torum. tumno autem conuulsae sunt ambae manus, quod in medio bregmate lapidis iactu esset percussus. Septimo Epid. In historia filiorum Phanij & Euergi capite vulneratorum, Talibus (inquit) contingit vt vomitus superueniant & conuulsiones, idque si in dextris fuerit vlcus, sinistra parte; si in sinistris, dextra. Itaque duo ex Hippocrate colligo. Primum, non semper conuulsionem subsequi, sed tantùm dum suppuratio fit aut facta est, aut dum ingens est inflammatio; deinde non omnes sauciatos conuulsione illa corripi, sed plerosque, vt perpetuae veritatis non sit, percussa altero capitis parte oppositas partes conuelli. Prioris conCur laeso temporali musculo alter conuellitur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
