Latin
538.1 to 538.3
André Du Laurens, Historia anatomica 538.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Conuulsionis oppositae caussa est maligna qualitas. Quomodo ichor feratur à sana in aegram partem. Quaestiones ctria. Quomodo ferri poßit ichor in oppositam partem. Cur vulnerara pars non conuellitur. uulsionis caussam assignare non est difficile, neque enim secto aut exoluto temporali musculo dextro, conuulsio propriè dicta primo &per se in oppositum musculum cadit, sed ex euentu, quia musculi omnes vel sunt antagonistae, vel congeneres; si sint congeneres, vnius resolutio, aut sectio conuulsionem facit alterius: si sint contrarij vt sibi succedant motus, altero eorum pereunte necessariò tollitur alter; si enim qui extendit musculus praescindatur, flectetur quidem pars, sed manebit in eo statu semper, quia extendi amplius non poterit; accidentaria igitur &impropria est conuulsio. Alterius verò conuulsionis, quae reliquarum est corporis partium, non capitis solius, ratio paulò est obscurior; videtur tamen Hippocrates locis citatis caussam agnoscere malignam puris qualitatem, quae membranas exquisitissimi sensus lancinans &neruorum principium pungens deprauatum motum excitet: fertur autem à parte vulnerata in sanam, nunc sola aura, nunc ichoris maligni portio. Aura per insensiles ductus exspirat; quomodo verò à vulnerata parte in oppositam feratur ichor, explicare non est ita facile. Sanè aut eò transmittitur, aut decumbit, aut propagatur, aut denique exprimitur. Transmitti à vulnerata in sanam nemo dixerit; non solet enim debilior pars in validiorem sese exonerare. Neque etiam decumbit, quia decubitus omnis rectà fit &ad perpendiculum. motum quippe humoris sequitur, qui cum à forma elementari pendeat ex Philosophorum decretis, rectus erit simplenxque: Aut ergo propagatur, aut exprimitur. Vtrumque hic ego agnosco. Propagatur, si nimia copia luxuriet, si substantia tenuissimus sit, &qualitate acerrimus; sic bilis temperamento calidissima &furens dum internarum partium erysipelas parit, ad externas vsque interdum sese diffundit. Rubent apud Hippocratem in angina laryngis, &sternum &ceruix saepe per ἐπιγνεσιν. Quid ergo ichoris tenuissimi per vniuersam membranam diffusionem impediet, si ad summum peruenerit inflammatio? Quod si ichoris ea non adsit copia quae propagari queat, poterit saltem à dextra in sinistram partem illius fieri expressio, vt sępe ab infernis ad supernas partes fit θλίψις: exprimitur autem per compressionem.