# Historia anatomica 539-2

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/539-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/539-2

QVAESTIO VI. RE paralysi obscurior & scopulosior est difficultas, Cur sauciata alterutra capitis parte aut obstracto compressoque ventriculorum altero, egoppositae corporis partes resoluuntur? Id verissimum esse multorum exempla testantur, & Medici ferè omnes tum veteres tum necterici scriptis mandarunt. Hippocrates aliquando eius paralyseos meminit libro De vulneribus capitis, & in Coacis praenotionibus. Quicunque, Dait, ex vulneribus capitis impotentes fiunt, superueniente febre sine horrore conualescunt, alioqui apoplectici euadunt dextris partibus vel sinistris, id est, paralytici, saepe enim crus apoplecticum dicit Hippocrates. In historia filiorum Phanij & Euergi 7. Epidem. scribit ἀκρατέας illos fieri, id est, impotentes ἦν ἐν τοῖσι δέξιοῖσι τὸ ρῶμαν, τὰ ἀρίστερα, ἐν δὲ ἐν τοῖσιν ἀριστεροῖσι, τὰ δεξιὰ, si in dextris fuerit vicus, sinistra parte, si in sinistris, dextra. Aretaeus cap. 7. libri 1. De caussis & signis diuturnorum morborum, idem sentit. Si caput, inquit, primò in dextra patiatur, sinistra, si in sinistra, dextra neruorum resolutione laborant. Salicetus theorema hoc catholicon profert. Quotiescunque vulneratum alicui caput fuerit, ita vt inde paralysis contingat, si vulnus dextrae capitis parti inflatum est, paralysis fiet in sinistra corporis parte, & contra idem etiam annotauit Ioannes de Vigo, & Hollerius commentariis suis in Coacas Hippocratis praenotiones. Nos aliquando id obseruauimus: ergo τὸ ὅτι controuersum non est, sed Si ὅτι, id est, cur, & quomodo id fiat maxima disceptatione certatur. Sunt qui existiment neruos in exortu ita implicari, vt dextri sinistras, & sinistri dextras perreptent partes, seseque intersecent in modum crucis, quae intersectio χρασμος dicitur. Itaque vulneratis, obstructis aut quouismodo affectis dextris partibus, sinistras nunc conuelli nunc resolui putant, & contrà, quòd scilicet earum principium afficiatur. Id voluerunt Cassius & Aretaeus. ßis & Aretat opinio, secare se eos. Conuellitur illa opinio. Nerui nunqutam se incersecant. Altera opinio, ferri per arterias spiri tis animalem & sese intersetare arterias. Conuellitum illa opinio. Vasorum cerebri diuaricacio. Arteriae cescuri non se intersecant. Cassius neruos è basi cerebri originem suam ita trahere putat, vt è dextra parte orti, ferantur in sinistram, & è sinistra in dextram sese inuicem decussantes.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
