# Historia anatomica 54.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 54.5 to 54.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/54.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/54.5

Rectitudinem, Rectitudinem faciunt. quia rectum stare non posset sine ossibus animal, sed vermiculorum serpentumque more reperet. Legimus quidem apud Hippocratem secundo Epid. natum puellum ἄνοστεον exossem, praecipuis corporis partibus discretum, sed is magnituFiguram exdinem quatuor digitorum non excedebat, nec diu superstes remansit. Postremò, hibent. figuram exhibent ossa, quia ab ossibus, corporis proceritas & incrementi meta dependet: quibus enim caput magnum, his cerebrum amplissimum; quibus thorax angustum, his pulmo & viscera contractiora; quibus maxillae paruae, etiam musculi parui. Finalis huius causae ratione, quae manens immobilis caeteras omnes mouet, teste Philosopho, substantiam, qualem cernimus, obtinuerunt ossa, duram quipCur ossa dura & solida. pe, solidam & insensilem; duram & solidam, quia id fulcri & propugnaculi postulaCur insensilia. pat natura, insensilem ad δυσπάθειαν, id est, patiendi difficultatem. Cum enim vniuersam corporis molem sustentent, & continuis agitentur motibus, tam varios motus sinè doloris sensu ferre non possent: ita tristis semper & querula animalium vita foret. Caeterum sensus omnis expertia sunt ossa, non quia terrea, ita enim dentes durissimi non sentirent; sed quia per eorum substantiam nerui non disseminantur. Sunt & alij peculiares ossium vsus, qui in particulari historia describentur. * τι ἐν μεν ἐκ και κα Liber secundus CAP. III. Ossium differentiae omnes explicantur. ΠΟ τῶν ἐπομένων καὶ συμβεβηκότων, id est, ab ijs quę essentiam comA quibus pesequuntur, & ijs quę accidunt, vt singularum partium, ita & ossium tendae sint pardifferentias petendas esse docet Galenus. Ossis essentiam, tempetium differentiae. riem quippe frigidam & siccam, sequuntur qualitates tractabiles, durities, mollities, densitas, raritas; accidunt autem magnitudo, figura, situs, motus, sensus, & similia.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
