# Historia anatomica 541.13-15

André Du Laurens, Historia anatomica, 541.13 to 541.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/541.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/541.13

Ergo affecta medullari substantia, luxatis vertebris saepe resoluitur corpus, quia premitur nerui medulla; ex qua compressione spiritui animali denegatur aditus; calculosis νώρκη τοῦ μηροῦ κατʼ ἐξιν crus è directo stupore torpet compressis neruis & musculis flectendo cruri dicatis, quibus renes ambo incubant. Arteriolae quę per membranas neruos velantes excurrunt, vitae spiritum neruis affundunt, non sentiendi mouendique facultatem. Non differunt arterię cerebri & neruorum ab aliis arteriis specie. At alibi animales nec gignunt, nec continent spiritus. Adde quòd cuiusque rei forma à sola partis substantia tum alimento, tum spiritui inditur, plexibus illis praeparandi & delineandi tantùm spiritus prouincia delegata est, formam autem à sola medullari substantia in tertio & quarto ventriculo consequitur; alioqui frustra essent conditi ventriculi quatuor, quos partes esse cerebri nobilissimas, omnes admittunt. Postremò, vt cerebrum per medullarem substantiam cerebrum dicitur, estque medulla hęc princeps nobilissimi organi pars, memoriae, cogitationum rationisque sedes; ita nerui praecipuam partem agnosco medullam, quae sentientis & motricis facultatis imperium defert, non per irradiationem solam, sed per corporeum spiritum. Propterea cerebrum appelYyy Experientia. Ratio. Arteriae non deferunt animalem spiritum. Rondeletij opinio, ferri per arterias animalem spiritum. Connellitur ea opinis. Non ferri per arterias spiritim animalem. lat Galenus, octauo De vsu partium, neruum amplissimum & mollissimum; neruum verò paruum cerebrum resiccatum & durius. Quod si interior nerui pars, vt voluit Rondeletius, fulciendis tantum stabiliendisque arteriolis esset dicata, ignobilior mehercule haec esset nerui pars. Stet ergo inuicta Galeni & veterum doctrina, per interiorem nerui medullam non per arterias ferri animalem spiritum.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
