# Historia anatomica 542.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 542.1 to 542.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/542.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/542.1

His ita constitutis superest vt paralyseos, quae è diuerso sauciatae partis contingit, caussam aperiamus. Potest è vulnerata parte dextra, ichoris portio κατʼ ἐξιν in superiorem ventriculum dextrum decumbere, ab eo in tertium sinum, qui communis est cauitas, ductus est conspicuus ventrem hunc medium vocat Galenus, vel quòd centrum ferè occupet cerebri, vel quòd inter superiores duos & inferiorem quartum sit situs) In eo sinu qui continetur humor velut in centro est cerebri. Quare si formae elementaris motum sequatur, in decliuiorem locum decumbet: at sanae partis situs decliuior esse solet; decumbit enim aeger in sanum non saucium latus, doloris metuens. Quid ergo impediet quo minus è tertio sinu in quartum, & ab eo in spinalem medullam è diuerso percussae partis interdum decumbere possit humor, vnde paralysis? Non est (quod somniarunt quidam) à summo ad imam basin diuisum cerebrum. Desinunt superiores sinus in communem cauitatem, in quam superuacua deponunt. Communis haec cauitas in quartum sinum dirigitur, qui cerebello & spinali medullae communis est. Non ergo Anatomicis principiis aduersatur, posse à dextro ventriculo ad tertium transmitti, pus, pituitam, sanguinem; ab hoc per quartum in spinalis medullae partes varias, nunc dextram nunc sinistram, prout alterutra decliuior, aut debilior fuerit. Afferri potest & alia ratio, quòd per vulnus natura excrementitium humorem excernere soleat, tum per fluxum sanguinis, tum per puris excretionem, tum per medicamenta quae trahunt exhauriuntque humorem, ita vt bene expurgetur pars affecta; at opposita pars quae non expurgatur, facilè afficitur, vel per συμπάθειαν, vel materia ad eam transmissa aut decumbente. Sunt qui velint ad partem tumore aut inflammatione obsessam, spiritus ferè omnes confluere, vnde fit vt illis defraudatae oppositae partes resoluantur. De animali spiritu, quaenam sit eius natura, quis generationis modus & locus. QVAEST. VII. D sensum & motum non solius facultatis, sed corporei cuiusdam spiritus influxum necessariò requiri validissimis rationum momentis est à nobis confectum. Nunc quo nomine insigniendus sit ille spiritus, qualis sit eius natura, quis modus & locus generationis, breuiter explicare placet. Galenus spiritum hunc animalem vbique vocat, quòd eo ad animales functiones, sensificas, motrices, & principes tanquam immediato organo vtatur anima. Hunc definit cap. 17. libri 6. De vsu partium, exhalationem quandam sanguinis benigni.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
