Latin
544.5 to 544.6
André Du Laurens, Historia anatomica 544.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit, quòd vitalis non ad vitae munia tantùm confert, sed animali etiam materiam suggerit: debet ergo copiosissimus generari; id autem in arteriolis &angustissimis cauitatibus fieri nequit. Postremo, cor viscerum omnium calidissimum statim coquit &generat spiritus, etiamsi per minimas particulas non fiat contactus: quod in cerebro frigidiore non fit: fuit igitur in cerebro necessarius plexuum vsus, non in corde. Pergit Argenterius Galenum lancinare. Cur inquit, in plexibus cerebri, animalis spiritus generabitur, cùm arteriae cerebri &reliquarum partium specie non differant? at alibi non generant, ergo nec in cerebro. Respondeo, non in plexibus, sed in sinibus animalem spiritum formam suam adipisci: praeparatur tantùm in illis viarum angustiis, &velut rudimentum quoddam consequitur per vim &irradiationem cerebri: sic in praeparantibus vasis per testium ἐπιὸ ον delineatur semen; in mesaraicis per irradiationem hepatis praeparatur sanguis, neque alium vnquam plexuum vsum agnouit Galenus, quàm vitalis spiritus attenuationem &animalis pręparationem. Quartò, non dari animalem spiritum, hac ratione contendit: si in cerebro contiQuarta Atneretur spiritus quidam, perpetuò fierent sensationes cogitationesque; quia animae facultagenterij ratin tes semper adsunt.