# Historia anatomica 544.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 544.5 to 544.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/544.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/544.5

Accedit, quòd vitalis non ad vitae munia tantùm confert, sed animali etiam materiam suggerit: debet ergo copiosissimus generari; id autem in arteriolis & angustissimis cauitatibus fieri nequit. Postremo, cor viscerum omnium calidissimum statim coquit & generat spiritus, etiamsi per minimas particulas non fiat contactus: quod in cerebro frigidiore non fit: fuit igitur in cerebro necessarius plexuum vsus, non in corde. Pergit Argenterius Galenum lancinare. Cur inquit, in plexibus cerebri, animalis spiritus generabitur, cùm arteriae cerebri & reliquarum partium specie non differant? at alibi non generant, ergo nec in cerebro. Respondeo, non in plexibus, sed in sinibus animalem spiritum formam suam adipisci: praeparatur tantùm in illis viarum angustiis, & velut rudimentum quoddam consequitur per vim & irradiationem cerebri: sic in praeparantibus vasis per testium ἐπιὸ ον delineatur semen; in mesaraicis per irradiationem hepatis praeparatur sanguis, neque alium vnquam plexuum vsum agnouit Galenus, quàm vitalis spiritus attenuationem & animalis pręparationem. Quartò, non dari animalem spiritum, hac ratione contendit: si in cerebro contiQuarta Atneretur spiritus quidam, perpetuò fierent sensationes cogitationesque; quia animae facultagenterij ratin tes semper adsunt.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
