# Historia anatomica 546-2

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/546-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/546-2

QVAESTIO IX. RDVA & difficilis admodum est quaestio, moueaturne cerebrum propria & insita vi, an aliena. Moueri cerebrum nemo nisi amens, aut in re Anatomica omnino imperitus negabit. Vulnerato enim cerebro, effracto cranio, detectis meningibus manifestus deprehenditur motus, & in recens natis apparet anterius cerebrum tam conspicuè palpitare, vt ossa ipsa, quę mollissima eo tempore sunt, moueantur. Sed cum triplex sit apud Philosophos motus, naturalis, animalis & violentus, qualis sit cerebri motus disceptatur. Visum est quibusdam cerebrum animalis motus principium esse non posse ni ipsum voluntario cieatur motu: absurdum enim esset, vim quandam à cerebro in vniuersum corpus influere, nisi primùm in eo tanquam fonte & principio inesset. Opinio haec rationibus nullis stabilita, in Lycaeo medico iactationem nullam habuit. Animalis namque omnis motus proaereticus est, intenditur remittitur & cessat pro voluntatis arbitrio: at non mouetur cerebrum sponte nostra, sed sua: non est ergo illius motus voluntarius. Violentum nemo dixerit: opponitur enim Aristoteli 2. De ortu, violentum ei quod est secundum naturam: erit igiNaturalis est.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
