# Historia anatomica 548.1-3

André Du Laurens, Historia anatomica, 548.1 to 548.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/548.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/548.1

Tertia ratio est eiusmodi: Cerebrum distat aliquantulum à dura meninge, non ad systolem & diastolem arteriarum, neque enim ita attolluntur: non ad Sυσπάθειαν; interiecta namque est tenuis membrana: ergo ad motum totius cerebri. Sic distat à corde pericardios tunica ad liberiorem motum. Deinde quomodo tanta cerebri moles ab arteriolis dilatabitur, (sic enim eas appello, quae per vniuersum cerebri corpus sparguntur) cùm insignes & amplissimae arteriae lienis corpus rarum & perexiguum non moueant? Docet Anatome, viscus hoc infinitis arteriis intertextum esse, at lienem moueri nemo vnquam obseruauit, nisi phlegmone aut tumore obsessum, quod partibus omnibus commune est. Postremò, si motus cerebri motus est arteriarum, non substantiae medullaris, ridiculum erit & ineptum dicere cerebrum moueri, quia eius arteriae mouentur. Nam eadem ratione ventriculus, intestina, lien, renes, mouentur, quia vbique pulsant arteriae. Quod si medullam cerebri à diastole arteriarum impelli existimes, cur non & reliquae omnes corporis partes palpitabunt? Praeterea vermiformis processus, conarion, nates, indicant peculiarem quendam esse motum cerebri, qui ab arteriarum motu differt. Nam breuior redditus vermiformis, viam aperit quae est à tertio ad quartum sinum, dum extenditur rimam claudit, ne remeet in superiores sinus spiritus, vt videatur idem ferè eius vsus esse, qui valuularum, ad os magnae arteriae positarum; at rimae illius apertio occlusioque, non est ab arteriis, sed ab innata vi cerebri ipsius. Probabilius est ergo cum Galeno sentire, naturali motu cerebrum moueri, eoque proprio ad animalis spiritus nutritionem, temperationem, expurgationem. Ratio autem & natura motus haec esto. Dum sese explicat cerebrum, ex naribus aerem prolectat per tubercula mastoidea, & ex arteriolarum plexibus spiritus, quos in quiete permiscet aeri: dum verò sese contrahit in systole, compressis lateribus interiores sinus coarctat, & animalem spiritum è superioribus ventriculis in posteriores profundit. Hîc tamen non leuis sese offert scrupulus, an feratur ad cerebrum aer dum distenditur, aut cum contrahitur. Videtur in constructione inspirari aer, quia dum contrahitur cerebrum, abscedit aliquantulum à caluaria, haec quia immobilis est cerebri contractionem non sequitur; aut ergo necesse est vacuum dari inter cerebrum & caluariam, aut aerem trahi qui locum illum impleat.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
