# Historia anatomica 548.4-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 548.4 to 548.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/548.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/548.4

Nos in dilatatione cerebri aerem inspirari existimamus, nec vacuum esse in contractione spatium illud volumus, quia fit in contractione & aeris & fumidorum vaporum in suturas expressio. Nunc obiectis in contrariam partem satisfaciamus. Obiiciebant primò, cerebrum motus principium, moueri non debere. Non debet sanè eodem motu, quo partes mouet, moueri: motum praebet partibus voluntarium; at ipsum naturali cietur motu. Mouetur ea ratione cerebrum qua sentit: sentit naturali sensu, vt ossa & viscera omnia, quo noxia expellunt irritata, vt in sternutamento & epilepsia: mouetur ad animalis spiritus generationem. Erat secunda eorum ratio, non respirare cerebri ventriculos, quia in perenni ea distentione disrumperetur membrana tenuis: sed non vident in sternutamento & epilepsia validiorem esse magisque violentam cerebri contractionem, quàm in ordinario motu, non rumpitur tamen ea pellicula. In sternutamento colligit sese & contrahitur cerebrum ad exclusionem rei noxiae: qualis enim in thorace est tussis, in ventriculo singultus, tale est in cerebro sternutamentum. In epilepsia contrahitur totum cerebrum & corrugatur. Obtrudunt nobis tertiò, posteriores ventriculos non respirare, ergo nec anteriores. Nescio ego qua arte obseruare potuerint hos potius quàm illos non respirare. Sed demus posteriores non respirare, negatur eorum consequutio: maiore enim vel saltem magis conspicuo indigent motu superiores sinus, quia in illis & praeparatur & expurgatur spiritus, in posteriore puri, sinceri & expurgati continentur. Non apparet, aiunt, dissimilis cerebri & arteriarum motus. Dico non Ad 4. esse dissimilem, quia non est dissimilis vsus: eadem est caussa finalis generatio spirituum & eorundem expurgatio. Postremo, non moueri putant proprio motis, quia nulli apparent in Ad 5. cerebro villi. Respondemus, ossa alimentum trahere, & superuacua expellere citra fibrarum ministerium.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
