Latin
55.9 to 55.12
André Du Laurens, Historia anatomica 55.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum hic coalitus non plana superficie perficitur, sed mutuo capitum &sinuum ingressu, vt videantur extrema haec γεγιγγλυμώσθαι. Epiphyseon substantia rara est, laxa, &à primo ortu ferè cartilaginea, sed prouectioribus siccior duriorque euadit, calore per motum &articulorum attritum nobis iam ambulantibus excitato. Extremis autem Epiphyseon cartilaginem apposuit natura, ne tam facile ictus exciperent: aut si frangi illa contingeret, à molli adhuc cartilagine facilius coalescerent: senioribus ita cum ossis praecipua parte vniuntur, vt auelli vix queant, &suorum ossium portiones esse videantur. Non omnibus ossibus adnascuntur Epiphyses. Nam in maxilla inferiore nulla cernitur: In quibusdam vnica tantum est, vt costarum radicibus &puerorum dentibus: aliis duplex, vtrinque vna, vt in tibia, perone, humero, cubito, radio: aliis triplex, vt in osse ilium: sunt quae quatuor habeant, vt femoris os, tres superiore parte, &vnicam inferiore: vertebris quinque adnascuntur, duę in transuersis processibus, duę in corpore, vnica in spina. Appendices multae sunt, quas vulgus apophyses esse putat, eiusmodi sunt dens, secundę vertebrę, trochanter maior, styloides, &c. Epiphyscon vsus varij sunt. Galenus duplicem agnouit: alter, vt in medullosis ossibus, quę κολλα sunt καὶ χαῦνα, id est, caua &laxa, vicem gerant operculi, ne effluat medulla: κοιλον enim καὶ πυκνον, id est, cauum &solidum, vt maxilla inferior, per se medullam sine externa apophysi claudit. Alter ad firmiorem articulationem, latiore enim basi melius firmantur ossa. Quod si in acutum vergerent ossium extrema, periculosa G iij Googl Hosted by Duo spectandae in oßibus. Oßis pars triplex est. Pars oßis praecipua quae sit. Quid epiphysit. Epiphysis est os perse. Epiphysis in pueridis aliquando luxatur. Substantia epiphyseom qualis. Quibus eßibus insint epiphyses ". Epiphyscon vsus. Primus. Cur rarae &laxae epiphyses.