# Historia anatomica 550.4-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 550.4 to 550.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/550.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/550.4

Qui nerui multa medulla conferti sunt, motus instrumenta sunt; tangendi autem ij quos maiore ex parte meninges protulerunt. Haec Fernelij sunt verba, in quibus, pace tanti viri dixerim, absurda quamplurima deprehendo. Primùm vult voluntarium omnem motum à medulla manare, quia medulla perpetuò mouetur: quasi similis sit cerebri & neruorum ac musculorum motus. Cerebri motus naturalis est, diastole quippe quiete gemina & systole perficitur ad animalis spiritus generationem: at musculorum & neruorum motus voluntarius est. Praeterea absurdissimum est existimare neruos, quo plus habent medullae, eo ad motum esse aptiores: imo contra duriores admotum, molliores ad sensum aptiores sunt; quia sensus passione, motus actione perficitur; & opticus neruorum omnium mollissimus plus habet medullaris substantiae, quam secundae coniugationis neruus; sentit tamen ille tantùm, hic mouet. Videretur potius membranis quàm medullae assignandus motus, quia diffluit medulla, tenditur autem & contrahitur membrana. Sic puerorum nerui imbelles & mollissimi ad motum inepti sunt. Addamus his omnibus Galeni auctoritatem cap. 3. lib. 7. De placitis Hippoc. & Platon. Mouendi enim & sentiendi facultatem in cerebri tantùm medulla contineri scribit, membranas verò ad vestiendam & nutriendam medullam tantùm constructas. Explodatur ergo paradoxicon illud dogma, & statuatur cerebri medulla, motus sensusque omnis animalis expers; motus tamen sensusque omnis animalis principium, origo & fons. Sensus quidem, quia sensilium omnium impressionem percipit: motus verò, quia imperium omne ad noxij fugam aut vtilis prosequutionem largitur: vnde fit vt laborante cerebro nec moueantur, nec sentiant inferiores partes. De temperamento cerebri.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
