# Historia anatomica 553.4-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 553.4 to 553.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/553.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/553.4

res, vt calore & siccitate tueantur aurium ossa prae siccitate sonora; pituitosa verò per os & nares expurgari, vt patuli illi meatus ea humiditate prohibeantur siccari. Hi ergo canales sunt ordinarij & familiares, per quos cerebri excrementa naturaliter expurgantur. Sunt Ductus exalij ductus extraordinarij, per quos cerebrum humoris copia oppressum interdum sese exone-traordinarij. rat: eiusmodi sunt oculi, spinalis medulla, & nerui, vnde paralysis: fit nonnumquam per venas & arterias humorum decubitus in parotidas. Verum non sunt haec peculiaria cerebri, id est, medullaris substantia & ventriculorum excrementa, sed vasorum potius, vt venarum & arteriarum, à quibus glandularum tumores, ophthalmiae, auriumque inflammationes. Caeterùm excrementa haec in cerebro temperato moderatè se habent in substantia, quantitate, qualitate & excretionis tempore. In substantia, quia nec nimium crassa, nec nimis fluida sunt: in quantitate, quia sua copia non luxuriant: in qualitate, nec acria nec salsa: in tempore, si à coctione excernantur. Vnicus superest nunc eximendus scrupulus, per quos ductus cerebelli Per quos ductus cerebelli & quarti sinus superflua expurgentur. Dicamus quarti sinus & cerebelli pauca esse excre & quarti simenta, tum ob cerebelliduritiem, tum quia in eo sinu spiritus tenuißimi, sinceri & omnino nus superflua expurgati continentur. Itaque pauca quae congeruntur superflua, facile digeruntur. Anterius expurgentur. autem cerebrum quantitate maximum & temperie humidissimum superuacua multa congerit, quae per conspicuos canales expurgari debent. De numero ventriculorum. Defenditur Galenus à Vesalij calumnia. Obiectio. Solutio. De praestantia ventriculorum cerebri.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
