Latin
QVAESTIO XIII
André Du Laurens, Historia anatomica 554-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO XIII. GNhistoria ventriculorum cerebri multa sese offerunt controuersa: ac primum de eorum numero videntur dissentire Anatomici. Galenus quatuor statuit, duos superiores, quos anteriores vocat, medium qui communis est cauitas, &postremum. Auicenna tres tantùm numerat. supremum, medium &postremum; sed superiores duos, quia eandem habent figuram, magnitudinem, situm, structuram &vsum, pro vno tantùm numerat. Arantius duos addit sub prioribus, quos ab hippocampi figura denominat: sed existimo hos partes esse superiorum, qui ita ampli sunt, vt vix tertia eorum pars in sectionibus publicis ostendatur. In vsu ventriculorum superiorum rebrehendit Galenum Vesalius, quòd voluerit hos sinus odoratus esse organa, &ab his colari pituitam per processus in ossa cribri forma. Dicimus pro Galeno anteriores sinus ideò dici organa odoratus, quia ad eos feruntur odores, de quibus diiudicant; pituitam verò ab his sinibus per eos processus ad ossa ethmoindea colari quid prohibet, si mucosa illuuie cerebrum affluat, cum saepe per totum cerebri corpus diffluat pituita, vt in apoplexia: &in neruos ac spinalem medullam diffundatur, vnde paralysis? Obiicies odoratus sensum extingui, si per eos processus pituita transcoletur. Dico à continuo fluxu &maxima redundantis humoris copia priuationem odoratus contingere, non tam ab obstructione processuum, quàm ob foraminum ossis interclusionem. Sunt &recentiorum quidam, qui anteriores cerebri ventriculos spiritibus praeparandis &excoquendis dicatos non esse contendunt, tum quia excrementorum sunt receptacula, tum quia animalis spiritus non eget sensili cauitate. Sed respondet Galenus ventriculos superiores &praeparationi spirituum &superuacuorum expurgationi inseruire. Sic per ethmoindea &odores ascendunt, &superflua vacuantur. Vt ergo quae per palatum &nares quotidie vacuantur nullam olfactui &gustui inferunt noxam, si moderate sehabeant; ita de cerebri excrementis dicendum. De praestantia ventriculorum cerebri.