# Historia anatomica 556

André Du Laurens, Historia anatomica, FINIS LIBRI DECIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/556
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/556

LIBERVNDECIMVS. IN QVO SENSVVM ORGANA DESCRIBVNTVR, MVLTAQVE INTER PHILOSOPHOS ET MEDICOS controuersa explicantur. HISTORIA ANATOMICA. De faciei dignitate & partibus. CAPVT PRIMVM. APITIS eam partem quam Aristoteles τριχωτὸν dicit, nos capillatam, accuratè satis descripsisse videor; nunc eam quae caluae sub est pilis destitutam explicare aggrediamur. Eam Gręci πρόσωπον dicunt, nomine à re ipsa accepto, quia προσωθεν ὀπωπε, solique homini propriam esse volunt, quia solus homo prospicit anteuersus vocemque anteuersus mittit. Caeteris animalibus os, aut rostrum natura dedit; Latini faciem vocant. In ea sensuum omnium organa, oculi, nares, aures, & lingua locantur; propterea imago animi dici solet; namque in superciliis superbia, in genis pudor, in mento maiestas, in fronte sapientia, in vultu pulchritudo, in genis & mento honestas inhabitant. Vnica facies est quae oculos omnium commouet allicitque. Haec prima visum percellit, prima placet, hac sola supplices, hilares, tristes, erecti, summissi sumus; haec sexum, aetatem, pulchritudinem, stirpem, & totius temperiem indicat. In hac salutis & mortis indicia manifesta lucent, propterea iubet Hippocrates in Prognostico, vt faciem primum spectet Medicus, num similis sit sui, aut plurimum immutata in colore, figura, & mole. Faciei totius partes duę sunt, superior & inferior. Superior à summa fronte ad intercilia vsque extenditur. Inferior à superciliis in extremum mentum: superior μέτωπον dicitur, Latinis frons, à ferendo, quòd animi indicia prae se ferat: est enim tristitiae, hilaritatis, clementiae, pudoris & seueritatis index, vnde τὸ μέτωπον τρίψαι, frontem perfricuisse dicuntur, qui verecundiam abiecerunt & impudentes sunt. Huius extrema ὄφρυες, id est, supercilia vocant, quae pro diuersis animi affectibus nunc attolluntur, nunc submittuntur; ideo per supercilium, fastum aliquando Poëtae intellexêre. Inferior faciei pars varias habet particulas, palpebras scilicet, angulos duos nares, aures externas, genas, labra, os, mentum, quae singulae suo loco describentur. Rursum faciei partes aliae sunt continentes, aliae contentae. Continentium quędam communes, quędam proprię. Communes vbique reperiuntur, cuticula, cutis, adeps, membrana carnosa. Cutis id habet peculiare, quòd variè perforata est in oculis, auribus, naribus, ore, vt septem sint in sacra Palladis arce Liber vndecimus De sensuum organis. dis arce fenestrae.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
