Latin
557.1 to 557.4
André Du Laurens, Historia anatomica 557.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Membrana verò licet in toto corpore sit neruosa, hîc verè Membrana carnosa faciei. carnosa est &musculosa, cutique ita haeret vt vix separari queat; vnde fit vt solius faciei cutis προαιρετικῶς, id est, sponte nostra moueatur. Propriae partes sunt musculi faciem mouentes &ossa. Existimarunt multi faciem totam à solo panniculo carnoso moueri, quem propterea μνῶδες πλάτυσμα, musculum latum &cuticularem vocarunt. Sed fibrarum diuersitas &motuum varietas Faciei pecupeculiares esse faciei musculos diuersarum partium motui destinatos arguit. liares sunt musculi. Sui ergo sunt frontis, palpebrarum, narium &labiorum musculi libro sexto descripti. Quae verò in facie partes continentur nobilissimae sunt, sensuum quippe externorum, visus, auditus, odoratus &gustus organa, oculi, aures, nares, lingua, de quibus sigillatim est disserendum. Sensus omnes in facie locatos esse; cur quinque tantùm sunt, &quae sit visionis praestantia. CAP. II. ANIMA hominis, formarum omnium quae sub Lunae concauo Anima sensuum ope insunt nobilissima, licet indiuidua sit, &ἀναλλοίωτος, in hoc tadiget. men corporis ergastulum coniecta, non nisi sensuum ope intelligit, ratiocinatur, phantasmata speculatur; vnde dictum à Philosopho eleganter, nihil esse in intellectu, quod sensuum opera &ministerio prius non eguerit. Vt igitur caput animalium facultatum sedes &rationis est domicilium, ita sensus ferè omnes, animae velut satellites &internuntij, in capitis regia &rationis conspectu sunt circumiecti. Sensus hi Sensus externi quinque quinque sunt, quia ex Philosophorum doctrina quinque sunt simplicia corsunt. pora, coelum &elementa quatuor. Visus apud Platonicos elemento stellarum Ratio prima. proportione respondet; eius quippe obiectum est αὐγῶδες, lucens &non vrens; odoratus obiectum igneum est, nam aromatica omnia sunt calida; auditus aereum; gustatus aqueum; tactus terreum. Sed &in vniuerso quod oculis Secunda. cernimus, quinque tantùm sunt obiecta propria, colores, soni, odores, sapores &qualitates tractabiles, primariae, secundariae. Accedit quod Aristoteli tertio Tertia De anima, media quibus sentimus quinque tantùm modis alterari possunt; medium sensus, aut externum est, aut internum; externum aer est, aut aqua; internum caro &membrana. Aer &aqua ab externis alterantur, aut vt pellucida, &tunc visionis obiecta sunt; aut vt rara &mobilia, tuncque auditui seruiunt, aut vt humida sicco permixta, &odoratui subiiciuntur.