# Historia anatomica 557.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 557.1 to 557.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/557.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/557.1

Membrana verò licet in toto corpore sit neruosa, hîc verè Membrana carnosa faciei. carnosa est & musculosa, cutique ita haeret vt vix separari queat; vnde fit vt solius faciei cutis προαιρετικῶς, id est, sponte nostra moueatur. Propriae partes sunt musculi faciem mouentes & ossa. Existimarunt multi faciem totam à solo panniculo carnoso moueri, quem propterea μνῶδες πλάτυσμα, musculum latum & cuticularem vocarunt. Sed fibrarum diuersitas & motuum varietas Faciei pecupeculiares esse faciei musculos diuersarum partium motui destinatos arguit. liares sunt musculi. Sui ergo sunt frontis, palpebrarum, narium & labiorum musculi libro sexto descripti. Quae verò in facie partes continentur nobilissimae sunt, sensuum quippe externorum, visus, auditus, odoratus & gustus organa, oculi, aures, nares, lingua, de quibus sigillatim est disserendum. Sensus omnes in facie locatos esse; cur quinque tantùm sunt, & quae sit visionis praestantia. CAP. II. ANIMA hominis, formarum omnium quae sub Lunae concauo Anima sensuum ope insunt nobilissima, licet indiuidua sit, & ἀναλλοίωτος, in hoc tadiget. men corporis ergastulum coniecta, non nisi sensuum ope intelligit, ratiocinatur, phantasmata speculatur; vnde dictum à Philosopho eleganter, nihil esse in intellectu, quod sensuum opera & ministerio prius non eguerit. Vt igitur caput animalium facultatum sedes & rationis est domicilium, ita sensus ferè omnes, animae velut satellites & internuntij, in capitis regia & rationis conspectu sunt circumiecti. Sensus hi Sensus externi quinque quinque sunt, quia ex Philosophorum doctrina quinque sunt simplicia corsunt. pora, coelum & elementa quatuor. Visus apud Platonicos elemento stellarum Ratio prima. proportione respondet; eius quippe obiectum est αὐγῶδες, lucens & non vrens; odoratus obiectum igneum est, nam aromatica omnia sunt calida; auditus aereum; gustatus aqueum; tactus terreum. Sed & in vniuerso quod oculis Secunda. cernimus, quinque tantùm sunt obiecta propria, colores, soni, odores, sapores & qualitates tractabiles, primariae, secundariae. Accedit quod Aristoteli tertio Tertia De anima, media quibus sentimus quinque tantùm modis alterari possunt; medium sensus, aut externum est, aut internum; externum aer est, aut aqua; internum caro & membrana. Aer & aqua ab externis alterantur, aut vt pellucida, & tunc visionis obiecta sunt; aut vt rara & mobilia, tuncque auditui seruiunt, aut vt humida sicco permixta, & odoratui subiiciuntur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
