# Historia anatomica 559.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 559.1 to 559.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/559.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/559.1

In audacia prosiliunt, in reuerentia subsident; in amore blandiuntur, in odio efferantur; gaudente animo hilares subrident, eodem moerente languescunt; animo ira flagrante exasperantur, in cogitatione ac cura quiescunt, quasi cum mente simul intenti; vnde ex vario & multiformi contuitu variè nuncupantur, torui, truces, flagrantes, graues, transuersi, limi, submissi, blandi. Denique ad animi affectus oculi sunt compositi, eius imaginem ita exprimentes, vt alter animus esse videantur; hos enim cum osculamur, animum ipsum attingere videmur: qua ratione factum puto vt Blemor Arabicus & Syenensis Medicus Cyprius animae sedem in oculis statuerent. Galenus oculum nunc vocat organum lucidum, nunc solarem animalis particulam, nunc diuinum membrum, tantumque oculis tribuit, vt eorum gratiâ cerebrum constructum putet. Accedamus ad tribunal veritatis Hippocratem oculorum praestantiam breuiter indicantem sectione 4. lib. 6. Epid. σφθαλμοὶ ὡς ἀν ἰσχύωσιν, οὕτω καὶ γυον, vt valent oculi, ita & totum corpus. Maxima sanè ex oculis petuntur indicia ad salutem aut mortem. In ipsis tanquam in speculo lucent, tum robur facultatis, tum eiusdem imbecillitas. Vt enim investe mundissima vel minima macula perspicua est, ita in puro sinceroque oculo vel parua motio patet sensumque efficit. Firma itaque & constans oculorum vis eorumque splendor, bonam de se spem pollicetur, at eorundem impuritas, spirituum obtenebrationem arguit, quod in Prognostico & Coacis ita expressit summus Dictator, ὀφθαλμῶν καθαρότης χρήσιμὸς τὸ δὲ ἀχλυῶδες οὐκ ἀστεῖον. Naturae genius Aristote les secundo De generatione animalium, certa ex oculis signa foecunditatis colli git. Namque si in oculi canthum amarus liquor stilletur & lingua statim eo sapore inficiatur, signum erit foecunditatis. Sunt etiam (ait Philosophus) oculi spiritibus pleni & semine turgentes, propterea concidunt & corrugantur iis qui nuper nupsêre. Coecum postulare non posse Iureconsulti statuunt, quòd insignia Magistratus videre nequeat. Praeclara sunt ergo, ne dicam diuina oculorum encomia; nunc eorum structuram aperiamus. De oculorum structura in vniuersum. CAP. IIII. CVLI Graecis ὄμματα καὶ ὄψεις dicuntur, παρὰ τὸ ὀπτάνειν, id est, à cernendo, ὀφθαλμοὶ etiam, quasi ὑπὸς θάλαμος, & φάεα, quòd ex ipsis lumen oriatur: ἄλλοι à Poëtis, ἀπὸ τοῦ εἰλεῖν, à volubilitate. Latini oculos vocant ab oculendo, latent enim sub ciliis & velut sinuosa valle reconditi sunt.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
