Latin
559.5 to 559.6
André Du Laurens, Historia anatomica 559.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Hebraei Voogen dicunt, quod altum denotat, vt semper memores simus, ad hoc nobis datos oculos, vt excelsa contemplemur. Vsus oculorum duplex est. alter communis homini &brutis, vt tanquam speculatores fugiant quę nocitura videntur, &quae vtilia sunt prosequantur. Est diuinior alter oculorum vsus, soli homini proprius, rerum cognitio, Dei inuisibilis contemplatio per ea quae visibilia sunt, ipsaque penè dixerim beatitudo; nam caeli specie recepta, intellectu aucto, opifici suo simillimus redditur. Vtraque ratione ad vitę simul &vsum, &dulcedinem conferre creditur oculus. Figura oculi rotunda est, sed aliquantulum oblonga &πυραμοειδὴς; eius namque basis extrorsum est, conus introrsum ad neruum opticum. Figuram hanc obtinuit ad capacitatem, robur &agilitatem. Volunt optici non suffecturum oculum magnitudini capiendae si non sit rotundus, &nihil nisi aequale sibi percipere; cum autem sit orbicularis, à quacunque parte Aa à a ij Animam in oculis locarunt quidam. Hippocrates quantum oculis tribuat. In oculis signa sunt foecunditatis. Oculorum nominia. Vsis oculorum duplex. Figura oculi cur rotunda &oblonga. Situs oculorum.