# Historia anatomica 559.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 559.5 to 559.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/559.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/559.5

Hebraei Voogen dicunt, quod altum denotat, vt semper memores simus, ad hoc nobis datos oculos, vt excelsa contemplemur. Vsus oculorum duplex est. alter communis homini & brutis, vt tanquam speculatores fugiant quę nocitura videntur, & quae vtilia sunt prosequantur. Est diuinior alter oculorum vsus, soli homini proprius, rerum cognitio, Dei inuisibilis contemplatio per ea quae visibilia sunt, ipsaque penè dixerim beatitudo; nam caeli specie recepta, intellectu aucto, opifici suo simillimus redditur. Vtraque ratione ad vitę simul & vsum, & dulcedinem conferre creditur oculus. Figura oculi rotunda est, sed aliquantulum oblonga & πυραμοειδὴς; eius namque basis extrorsum est, conus introrsum ad neruum opticum. Figuram hanc obtinuit ad capacitatem, robur & agilitatem. Volunt optici non suffecturum oculum magnitudini capiendae si non sit rotundus, & nihil nisi aequale sibi percipere; cum autem sit orbicularis, à quacunque parte Aa à a ij Animam in oculis locarunt quidam. Hippocrates quantum oculis tribuat. In oculis signa sunt foecunditatis. Oculorum nominia. Vsis oculorum duplex. Figura oculi cur rotunda & oblonga. Situs oculorum.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
