Latin
560.1 to 560.3
André Du Laurens, Historia anatomica 560.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Musculi oculorum sex. Quatuor reci. occursent radij, franguntur ad perpendicularem, id est, diriguntur ad centrum pupillae. Additur altera rotundationis ratio, vt celerius visu apprehendi multa valeant, quando globosis summa inest reuolutionis facilitas, &sanè oculis mira volubilitatis accedit celeritas. Siti sunt in loco editissimo, anteriori &profundo: in editissimo quidem, vt velut exploratores interdiu noctuque nobis excubantes eminus quaecunque nocitura sunt, aut profutura prospiciant. In anteriore, tum quia mouetur antrorsum animal; debet igitur quae illi obuersantur videre; tum quia ad visum mollissimo neruo opus erat qui à cerebello duriore oriri non poterat. Tandem in antrum quoddam velut sinuosam vallem, reconditi sunt, &in cauum (orbitam vocant) retrusi, vt tutiores essent, &minor spirituum fieret dissipatio. Quinetiam vt extrinsecus irruentibus iniuriis minus forent obnoxij, ossibus vndiquaque &palpebris quasi propriis sepimentis obuallati fuêre. Hinc enim genae superioris ossa quae malam attingunt protuberant; illinc nasus quasi murus, oculis interiectus apparet; superiore frons &supercilia instar vallis; inferiore os genę superioris prominet; vndequaque verò cilium vtrunque. Oculi duo sunt ob necessitatem: fecit enim vbicunque potuit natura totum ferè corpus geminum; sic aures duę, nares, oculi, manus, pedes, &c. Figmenta ergo sunt quę de Cyclopibus &Arismaspis quos Aristides μονομμάτους vocabat, Aeschylus μονωπας, prodiderunt. Eorum mirabilis est sympathia, nam &leso altero statim afficitur alter, &vno eodemque motu simul &semel mouentur ambo, quod ego ad perfectionem visus factum puto. Nam si oculorum alter attolleretur, alter deprimeretur, obiectum quod natura simplex est, duplex appareret perpetuò; quia debent visoriorum conorum axes in vno eodemque plano locari. Accedit quod neruus secundę coniugationis oculos mouens, in suo exortu continuus est, quod pauci obseruarunt. Magnitudo oculorum tanta est, quanta ad rerum imagines percipiendas sufficiebat. Natura oculi tota ferè aquea est, mollis, lubrica, splendens, pellucida; vt celeriùs rerum omnium spectra, colores, imaginem exciperet.