# Historia anatomica 562.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 562.1 to 562.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/562.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/562.1

Aranea tutunica. quòd venulis constans & arteriolis quamplurimis, fundae similitudinem prae se ferat. Nascitur hęc ab vltimis pericranij oris, nec totum oculum tegit, sed ad circulum tantùm fertur, quem γραμμὴν κυκλοτερῇ orbicularem lineam vocant: ρις etiam dicitur à diuersitate colorum, σφενδονη Polluci, quia pupillam in se contineat, vt funda lapidem; στερανὴ corona. Tunicae huius triplex est vsus. Primus, ne ossium duritie laedatur oculus. Secundus, vt capiti annectat oculum, ne in violentis motibus exorbitet. Tertius, vt oculi musculos propriis sedibus firmet. Secunda tunica κερατοειδὴς dicitur, & σκληρώδης, cornea & dura, quòd duritie & pelluciditate cornu prętenue & accuratè politum ac derasum referat; vel quod, vt voluit Ruffus, cornu instar in laminas dissoluatur, pluribus enim ceu corticibus, constare dicitur. Oritur à crassa cerebri membrana optici medullam ambiente totumque oculum circundat. Eius substantia dura est & densa, vt extrinsecus irruentibus iniuriis obsistat; non nimium crassa, vt visilium species admittat & lumen externum celerius ad crystallinum permeet; non opaca, sed splendens & pellucida, ne perpetuae oculis tenebrae obuersentur; omnis alieni coloris expers; denique omni ex parte laeuis, polita, tersa, ad perfectiorem luminis emissionem. Venulis, arteriolis & neruis caret: haec enim visioni obessent; sed alimentum ab vuea sibi proxima mutuatur. Eius duplex vsus; alter vt sit crystallini propugnaculum, eumque ab ambientis aëris frigore & aestu tueatur; alter vt tenuiores tunicas & humore omnes complectatur. Sunt qui tunicam hanc duplicem esse velint, anteriorem quam corneam vocant, & posteriorem quam duram. Tertia tunica ραγοειδὴς ρ ὡξ, χοροειδὴς dicitur; ραγοειδὴς, quòd vuae acinum & folliculum, à quo pedunculus auulsus est, figura, colore, tenuitate, laeuitate externa referat; χοροειδὴς, quòd chorij instar vasa ferè omnium tunicarum suffulciat, vel quod à tenui membrana quam χοροειδὴ dicunt oriatur. Substantia eius tenuis est: sed aliquantulum crassior quàm in cerebro, vt crystallinum & subiectas ei partes tueatur. Ortum ducit à tenui membrana neruum opticum inuestiente, haec namque dilatata circulo totum oculum ambit, nisi parte anteriore, qua aliquantulum comprimitur, & rotundo ac satis exiguo foramine peruia est. κόρη dicitur vulgò, Ruffo γλήνη, Latinis pupilla, pupula, nigrum oculi, fenestra oculi.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
