# Historia anatomica 564.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 564.1 to 564.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/564.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/564.1

Vitrea tunica. Ciliare interstitium. Crystallini latis. Crystallino partes omnes oculi quomodo famulentur. Aque limor. Situs. Aquei humoris vsus varij. fluant. Mitto quòd vueam à crystallino disiungit & corneam perpetuò distendit, quibus corrugatis, & in se concidentibus perit videndi actio. Humor hic pars est oculi viuens & spermatica, non excrementum. Secundus humor Galeno χρυσταλλοειδὴς ὑγρὸν, nobis crystallinus & glacialis dicitur, quod glaciem concretam referat & crystalli modo pellucidus sit. Auicenna, guttam & grandinem vocat. Aetius à lentis figura φακοειδὴ lenticularem; alij à disci similitudine δισκοειδὴ. Sunt qui oculi centrum, animam oculi, specillum interius vocitent. Humoris huius substantia tota est aquea, non diffluens, tamen qualis vitrei aut albuginei, sed densa & crystalli modo concreta, vt figi ac sisti in eo simulachra queant; pellucida, non opaca, vt vernaculi luminis fulgore externo sit εὑπρόσφυτος & consocialis; tenuis non crassa, vt celerrimè vtrumque lumen admittat; coloris tandem alieni expers, vt colorum omnium species citissimè excipiat. Figura rotunda est, sed non planè globosa, ne hinc atque illinc flueret, & in violentis motibus à propria sede exturbaretur; propterea quà pupillam spectat, pressior; quà vitreo immergitur, planior apparet. Situs est ferè in medio oculi, velut in centro, vt vtrumque lumen & internum & externum admittat facilè, neque vtrique consuescat nimium. Annectitur anteriore parte albugineo; posteriore vitreo veluti innatat, vtrinque verò mediante ciliari tunica vueae alligatur. Tunica tegitur tenuissima aranea dicta. Denique princeps est visionis organum; huius enim est εὐλλοιωθῆναι πρὸς τινὸς τῶν ἔξωθεν χρωμάτων. Tertius humor ὑαλοειδὴς, & vitreus dictus, crassitie quidem & consistentia vitro fuso similis est; sed colore & pelluciditate iam densatum & refrigeratum vitrum penitus refert. Situs est posteriore parte, vt crystallinum admitteret, propterea in medio concauus est. Eius substantia crystallino est mollior, aqueo tamen minus fluida. Huius vnicum veteres agnouerunt vsum, qui tamen multiplex est. Primus vt crystallino alimentum praeparet; non enim sanguis ruber per venulas ad crystallinam ferri debuit, ne suo colore princeps visionis organum, quod coloris expers erat, inficeret; vitrei tamen substantia non alitur. Secundus vt crystallinum conseruet, ne membranarum duritie afficiatur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
