# Historia anatomica 564.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 564.5 to 564.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/564.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/564.5

Tertius vt visiles spiritus ad glacialis illustrationem contineat. De caeteris oculi partibus, neruis, venis, arteriis, spiritibus, adipe, glandulis. CAP. VIII. VNT & alię oculi partes, nerui scilicet duo, venae, arteriae, adeps & glandulae. Neruorum alter visioni, alter motui inseruit; ille opticus dicitur, estque primum neruorum à medulla quae intra & caluam continetur prodeuntium par. Hoc omnium mollissimum & amplissimum, in ortu separatum, dein antrorsum obliquè protensum, in medio ferè progressu iuxta sellam sphenoides coit, non per χιασμὸν & intersectionem, nec per contactum simplicem, sed per medullae confusionem, vt alterum ab altero nulla arte secernere queas. Coire autem debuerunt nerui optici, tum ad robur, ne ob mollitiem longum iter pererrantes flaccesserent, tum vt eandem planitiem in pupilla obseruarent; secederent enim aliquando sine eo amplexu, atque ita delusi oculi, simplex obiectum duplex iudicarent; tum vt visilium formae & spectra vnirentur; tum vt commodè per foramen è caluaria prociderent & ad oculos rectà ferri possent; postremò vt visilis spiritus ab altero oculo in alterum momentò permearet ad visus perfectionem; sic enim clauso alterutro oculo, acutiùs videmus.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
