# Historia anatomica 565.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 565.1 to 565.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/565.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/565.1

Ita ergo confusi optici & coeuntes, mox separantur & per caluariae foramen in oculi centrum feruntur; interior quidem eorum substantia mollis ac medullosa dum ad crystallinum peruenit, dilatatur & per oculum visiles diffundit spiritus, fitque ex ea dilatatione reticularis tunica; exterior verò quae duplici velatur tunica tenui & crassa, in vueam & corneam absumitur, vnde fit vt per optici continuitatem animalis spiritus ad pupillam vsque momentò feratur. Hos neruos πόρους ὀπτι κοὺς, id est, meatus visorios vocat Herophilus; nos sensilem & conspicuam eam cauitatem nunquam obseruauimus, sed omnium mollissimos & magis αποιρώδεις esse volumus, quia visilem spiritum copiosissimum deferunt. Hi si obstruantur, vt in Arabum gutta serena, perit videndi actio. Altera neruorum propagatio oculos mouet: ab hac ramuli emergunt quamplurimi, in musculos omnes variè diuaricandi. Sunt motorij hi nerui in suo exortu continui, vt vnicum quasi funem constituant; vnde fit vt si oculum in latus moueas, alter illius motum sequatur necessariò, quae obseruatio noua est & pulcherrima. Sunt etiam in oculis venae & arteriae quamplurimae; illae à iugularibus, hę à carotidibus oriuntur. A neruis, venis & arteriis feruntur ad oculum spiritus multi, visiles, naturales, vitales; vnde fit vt non eadem semper in oculis sit magnitudo, ne idem splendor; sed minimi interdum, languidi & obscuri appareant, vt iamiam morituris, aut iis qui Veneri nimium indulgent; interdum grandiores, alacres, splendidi. Quinetiam viuente animali oculus vehementer tensus summeque plenus, nec vlla omninò eius pars laxa corrugataque cernitur. At illo extincto nihilque dum aqueo effluxo, minor laxusque & rugosus oculus fit. Postremò oculorum altero clauso, alterius pupilla momentò dilatatur, copiosiore scilicet spiritu per reticularem in vueam illapso. Copiosus etiam adeps oculos oblinit; ne in perpetuis motibus aestuarent & siccarentur, tum vt eos ab ambientis frigore tutaretur; vnde fit vt nunquam rigeant oculi. Sunt postremò iuxta oculum exiguae carunculę & glandulae. Caruncula siue caro glandosa ἐγκανθίς dicta, interiore angulo sita, impedit quo minus lacrymę vel alius salsus humor in ge nas profluat; deinde angulum hunc tuetur ne lacrymarum aut sordium acrimonia laedi possit.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
