Latin
566.1 to 566.3
André Du Laurens, Historia anatomica 566.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Palpebrę itaque à palpitando sic dictae Graecis βλέφαρα, quasi τὸ τοῦ βλέπους φῶρος, hoc est, visus tunica operculumve, ὁμματόφυλα καὶ καλύμματα, Aristoteli ἔλυτρα dicuntur, quòd sint oculorum tegmenta &folia. Hae quadrupedibus in superiore tantùm gena, volucribus in inferiore, struthiocamelus animalium sola vt homo vtrinque palpebras habet. Palpebrarum compositio ex cutanea est substantia, cartilaginosa &musculosa. Cutis laxa est satis, vt contrahi &corrugari possit. Cartilago necessaria fuit, tum ad motum faciliorem, fit enim cartilaginis opera aequabilis oculorum apertio occlusioque; tum vt foris occursantibus iniuriis obsistat; tum vt huic tanquam firmiori scopulo pili parui infigerentur, qui externorum occursum prohiberent. Si molliores fuissent palpebrae ex carne sola aut membranis contextę, leui de causa conciderent, mollia enim citò flaccescunt: si duriores &omninò osseę, non ita facilè mouerentur, &sua duritie interiores oculi tunicas, quae sunt exquisitissimi sensus, laederent; cartilagineę ergo sunt &debuerunt esse: sed cartilago illa tenuis est, tum ad laeuitatem, tum vt externi luminis exiguam vmbram transmittat. Cartilagines hae ab ossibus liberae sunt &figuram habent semicircularem; eas autem inuestiunt intus quidem membranula, foris verò cutis. Tandem ad palpebrarum structuram concurrunt musculi, qui necessarij fuerunt, vt oculum aperirent &clauderent: clausi enim oculi visilium imagines nunquam reciperent; aperti verò &ab extrinsecus occursantibus tuti non essent, &citò deprauarentur, quia spirituum luminisque interni maxima fieret dissipatio: vicissim ergo prout res postulabat &aperiendi erant &occludendi. Geminae sunt palpebrae, superior &inferior: illa maior homini &iis animalibus, quibus inferior manet immota, auibus contrà inferior superiori est maior. Etsi autem duae sunt, vnicam mobilem fecit Natura, superiorem scilicet. Quid enim inferioris motu opus erat, cùm per superioris motum ad inferiora claudatur, &per motum eiusdem ad superiora aperiatur oculus: Mouetur ergo superior palpebra sursum &deorsum. Sursum vnius musculi ope, qui ab interiore orbita, ab eodem ferè principio, à quo ille qui oculum sursum mouet, enatus, &in tendinem satis latum desinens, in palpebrae superioris tarsum inseritur, palpebramque attollens oculum detegit. Claudunt palpebram duo musculi. Alter ab interiori angulo ortus, totum circumdat cilium sphyncteris instar; alter ab eodem angulo &nasi radice exortus in tarsum inseritur.